PL 78, col. 1114
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
inthronizatur et ponitur; et ibi sedens recipit ad
pedem et ad osculum oris omnes cardinales ordinate,
et omnes canonicos sancti Petri. Quo facto,
ducitur ad cameram suam, ut ibi quiescat. Cum vero
venerit ad Lateranum, recipitur prima vice, ut supra
dictum est de sedibus, et de omnibus, praeterquam
de laudibus; et offert ad altare ut dictum est.
His omnibus, quae circa dominum papam fiunt, taliter
sub brevitate transcursis, qualiter idem dominus
papa in officiis habere se habeat in ecclesia, vel extra,
breviter videamus.
12.
Primo notandum est quod dominus papa tres
mitras diversas habet, quibus diversis temporibus
utitur, scilicet unam albam totam, unam cum aurifrisio
in titulo sine circulo, et mitram aurifrisiatam
in circulo et in titulo. Mitra aurifrisiata in circulo et
in titulo utitur in officiis diebus festivis et aliis, excepto
a Septuagesima usque ad Pascha, et ab Adventu
usque ad Natale, et quando cantat pro defunctis. Et
est illa ratio, quia coronam repraesentat, et activae
et contemplativae vitae discursum. Mitra vero cum
aurifrisio in titulo sine circulo utitur, cum sedet in
consistorio, et judicat; unde coronam regalem repraesentat.
Alba utitur diebus Dominicis et aliis non
festivis, ab Adventu Domini usque ad vigiliam Nativitatis
Domini in Vesperis, praeterquam in tertia
Dominica de Adventu, quae dicitur Dominica de Gaudete,
in quo die in Laudibus est quinta Antiphona Juste,
quia tunc dominus papa facit quamdam
solemnitatem, quae talis est. Cum ipso die Dominico
sit statio ad sanctum Petrum, die Sabbati in
vigilia ejusdem Dominicae in vespere papa et
cardinales conveniunt, ad sanctum Petrum, et
ibi omnes, papa et cardinales, induti soli episcopalibus
propter festum stationis, incipiunt Vesperas
de die, non dicendo de beata Virgine, cum sit propter
festum stationis officium, et dicuntur in Vespere
Antiphonae de Laudibus, et primicerius cantabit
cum schola. Primicerius praenuntiat primam Antiphonam
papae, 233 alias vero tres dicunt scholenses,
et canonici sancti Petri quintam, quae est Juste,
praenuntiant papae, et idem dominus papa
post talem praenuntiationem accipit monetam auream
de manu camerarii, et ponit in ore ipsius praenuntiantis
eodem praenuntiatore tenente os apertum.
Et hoc facto ipse papa incipit solemniter Juste,
et deinde Psalmos Dominicales cum ultimo psalmo Laudate Dominum omnes gentes,
et fiunt omnia ut in
officio diebus Dominicis. Dictis Vesperis, omnes redeunt.
13.
Mane ipsius tertiae dominicae papa equitat ad
sanctum Petrum, et portat mitram aurifrisiatam in
eundo et redeundo, et in Missa utitur pannis serici
coloris, et violaceis anaglypho opere contextis, et
casula est ornata perlis; et solum hac Dominica et
in Quadragesima utitur eis; aliis vero Dominicis et
feriis diebus utitur pannis coloris violacii in Missa,
et diaconus et subdiaconus similiter, nisi sit festum,
in quo utuntur pannis illius coloris quod festum requirit.