PL 78, col. 1116
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
fit officium ut continetur in ordine Breviarii. Cantat
ibi dominus papa Missam de nocte ad altare, quod
vocatur praesepe; et dum exuit se, cantant capellani
Laudes matutinales coram eo; quibus dictis, vadit
requiescere. Er summo mane ante solis ortum vadit
cum tota curia ad ecclesiam sanctae Anastasiae, et
cantat ibi Missam; qua dicta, redit ad dictam ecclesiam
sanctae Mariae Majoris, et cantat ibi ad altare
majus tertiam Missam, et in omnibus Missis utitur
colore albo; qua dicta, redit Lateranum, dicit Vesperas
suas in capella cum capellanis suis. Eodem die
omnes poenitentiarii cum eorum famulis, et eleemosynarius
hebdomadarius et vicancellarius cum tota
cancellaria veniunt videre papam, et papa dat omnibus
species et vinum.
235 16. In festo beati Stephani fit officium sicut
continetur in Ordinario.
17.
In festo sancti Joannis fit officium similiter ut
habetur in Breviario, et utitur colore albo.
18.
In festo Innocentium fit officium ut continetur
in libro; tamen in Missa utitur colore violaceo,
et subdiaconus et diaconus utuntur planetis, et papa
mitra simplici. In eorum Octavis utitur in Missa colore
rubeo, ut in diebus festivis. In aliis vero festis
sequentibus, sive festum confessorum, sive virginum,
utitur colore albo, rubeo in Dominicis a Nativitate
usque ad Octavam Epiphaniae; si facit de Dominica,
non de aliquo festo, utitur albo colore. Ab
octava vero Epiphaniae usque ad Septuagesimam
diebus Dominicis et ferialibus utitur colore viridi.
19.
A Septuagesima vero usque ad primam diem
Quadragesimae, utitur colore nigro, et facit Processionem
de sancta Anastasia usque ad sanctam Sabinam,
et vadit papa et alii discalceati, et discalceatur
ipse papa in porta ecclesiae; et propter hoc induitur
sacris vestibus, et non calciatur sandalibus. Et postquam
veniunt illuc, papa intrat sacristiam, et lavat
pedes, et calceatur, et postea cantat Missam. In
eundo vero idem dominus papa cum diacono capellano
et aliis eum concomitantibus vadit dicendo
Psalterium; scholenses vero cantant, et alia fiunt ut
continetur in Ordine Romano; excepto quod in Quadragesima
usque ad Pascha, et ab Octava Pentecosten
usque ad Natale, et ab Octava Epiphaniae usque
ad Quadragesimam, in diebus ferialibus, cum dicuntur
Orationes, sive in officio diei, sive defunctorum
aut beatae Virginis, in omnibus Horis debemus genua
flectere; et in Missa similiter debemus stare
flexis genibus in Orationibus ante epistolam, et post
cantum ad elevationem corporis Christi. In elevatione
vero corporis Christi, cum antea parum debeant
surgere, prosternant se ad terram, et adorent
reverenter in facies cadendo; et sic prostrati
stent usque ad Per omnia, ante Agnus Dei, et dant
pacem, et iterum se prosternunt, et stant sic prostrati,
quousque sacerdos corpus et sanguinem sumat.
Quo sumpto, dum perfunditur, sedeant, et debeant