PL 78, col. 1126
Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne
compromittentibus collationes habere, sed differenter,
quia quando tractant de se ipsis, ille de quo
tractatur secedit in partem; quando vero de compromittentibus,
et in communi, et inter se possunt
loqui de absente.
Haec commendationes et laudes, et verba verialia,
quibus compromissarii utuntur cum de fratribus
suis, vel aliis loquentur, habeantur pro confessione.
Et ad vitanda pericula quae possent sequi, solent
compromissarii invicem condicere 252 et procertari
quod nihil quod dicunt habeatur pro efficaci consensu,
nisi unusquisque eorum consensum suum in
scriptis redigat, quo redacto, ita quod quilibet suum
consensum scripserit, et tunc solet dici quod consensum
revocare non possent, et ipsum collegium sic
intelligit quod condicant et protestentur, et ipsis non
contradicentibus vel protestantibus.
Compromissa ut plurimum fiunt sine scriptura,
sed tutius est cum scriptura.
An compromissarii, postquam electi fuerint, possint
revocare, etc. Respondeo sic, a duobus partibus
compromittentium re integra, scilicet papa non facto.
Quae hic dicuntur quae non sunt de jure, tandiu
stent firma in hac vacatione, quousque totum collegium
et singuli, vel duae partes totius collegii vocem
in electione habentium ea duxerint immutanda.
Hodie in consistorio, absente tamen Tusculano nec
requisito, fuerunt lectae istae observantiae. Et placuit
quod ista deberent servari. Addidit tamen unus quod
ista essent sicut fuerunt hactenus, et secundum sanum
intellectum sine fraude; et tamen non fuerunt
petita consilia circularia, nec scio quod omnes consensere.
X. De investitione papatus fienda per priorem diaconorum cardinalium post electionem in papam electi.
Romana ecclesia pastore vacante, ille qui fuerit
concorditer ab omnibus cardinalibus, vel a duabus
partibus electus in papam, vel ab universali Ecclesia,
Romanus pontifex habeatur: qui sit fuerit absens,
vel de collegio cardinalium non fuerit, ad locum in
quo-cardinales sunt in consistorio venire debet vocatus,
et eo electioni de se factae consensum praestante,
prior diaconorum exuit eum cappa, sive
chlamyde qua utitur, et ponit ei, si non habet, albam,
rochetum, camisiam, et ornamentum ad modum
presbyteri super humeros, si est presbyter; vel
super laevam partem, si est diaconus, et non in presbyterii
ordine constitutus; et postea ponit ei mantum,
et dicit, Investio te de papatu Romano ut
praesis urbi et orbi, et tradit ei etiam annulum, quo
uti consueverunt praedecessores ipsius, et ei mitram
competentem tempori super caput imponit; et petens
ab eo quo nomine vocari velit, ipsum eo 253 nomine
quo ei placuerit vocabunt; quo facto, facit eum
sedere in sede, sive in faldistorio; et depositis communibus
calceis, si habentur rubea calceamenta papalia,
calciatur eidem. Et sic cardinales omnes per
ordinem, primo episcopi, secundo presbyteri, tertio
diaconi, veniunt coram eo flexis genibus; et idem