PL 78, col. 1345

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

cum pluviali rubeo et mitra consistoriali aurifrigiata;
et cardinales veniunt cum pluvialibus albis, et
inchoant Antiphonas. Matutinae de sero cantantur, et
papa interest. In Missa tantum Oratio una dicitur, in
qua servit prior episcoporum cardinalium. Modo dominus
papa in primis Vesperis venit cum mitra solemni
et pretiosa, et habet Vigiliam per domnum
Gregorium XI factam in civitate Anagniae in Campania.
CXXVII. De sancto Adriano.
Item de sancto Adriano fiat festum, et non commemoratio.
CXXVIII. De Exaltatione sanctae Crucis.
Item in Exaltatione sanctae Crucis sit totum officium
de Cruce, quia officium novum; et de sanctis

fiat alia die. Item de historia ponenda ita ut infra
rubricam propriam. Item notandum quod de omnibus
commemorationibus totius anni, de quibus
in istis locis fit mentio, ex quadam extravagante
domini Clementis papae VI fit festum speciale.
521 CXXIX. De mense Octobris. De sanctis Sergio et Baccho, et sancto Marco papa.
In die sanctorum Sergii et Bacchi est festum sancti
Marci papae; de eo fit per se festum.
CXXX. De mense Novembris. De festivitate omnium Sanctorum.
In festo omnium Sanctorum sermo, Missa, Vesperae
praecedentes mandantur; et debet esse potus in
aula. In ipsis igitur primis Vesperis dominus noster

papa venit cum pulchro pluviali albo et mitra solemni et
pretiosa; cardinales vero etiam cum pluvialibus albis,
et inchoant Antiphonas. In Missa dicitur tantum una
Oratio, nec in Vesperis, nec in Matutinis fit commemoratio
de sancto Caesario, nec de Dominica; et
festum sancti Caesarii transfertur. Dicitur Tertia. In
Missa debent esse septem candelabra in processione.
CXXXI. De secundis Vesperis.
In secundis Vesperis papa venit cum pluviali rubeo et
mitra consistoriali; et cardinales non parant se, nec
inchoant Antiphonas, sicut in primis Vesperis. Et istud
semper servatur in secundis Vesperis cujuslibet festi;
et consequenter nec acolyti, nec auditores, nec etiam
subdiaconus stant cum superpliciis, sed cum cappis

laneis. Finitis vero Vesperis, et data Benedictione
per papam, ibidem papa deponit pluviale et mitram
praedictas, et induitur cappa de scarletto de samito
a medio pectoris aperta usque ad pedes, bireto
rubeo et mitra alba simplici de garnello; et interim
cantores cantant Placebo.
Anno 1428 pontificatus domini Martini anno 11,
in die omnium Sanctorum in secundis Vesperis papa
non venit ad capellam, ubi talis ordo servatus fuit.
Domnus cardinalis sancti Marcelli fecit Vesperas, et
incoepit Deus, in adjutorium meum intende, et dixit
Orationem de festo cum commemoratione sancti
Caesarii, et stetit in officio Vesperarum cum pluviali

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.