PL 78, col. 1349
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne
quocunque interdicto, januis apertis celebretur.
Dedit centum dies de indulgentiis ultra primas.
Tertio concessit annum Jubilaeum ad XXIV annos.
Quarto ecclesiam sanctae Mariae Majoris posuit in
numero quatuor, quoniam ecclesia prima erat sancti
Petri, secunda sancti Pauli, tertia sancti Joannis
Lateranensis, quarta est modo sanctae Mariae Majoris,
scilicet de Nive. Quinto confirmavit privilegia ecclesiarum
omnium simpliciter in Urbe, prout in bulla
continetur plenius.
CXLI. Sequuntur rubricae novae, et eorum declarationes, quae defectuose in libris reperiuntur.
In primis sciendum est quod nulla historia propria
vocatur, nisi habeat novem lectiones ad minus, et
novem Responsoria.
Item sciendum quod illae Dominicae quae habent
tria vel sex Responsoria et reliqua. . . . . . (require
retro vel ante) non vocantur historiae propriae. Et
ratio est quoniam mille imperfecta non faciunt perfectum;
ideo historia propria vocatur, quando nihil
deficit. Idcirco nota quod in talibus Dominicis diebus
quae non habent historiam perfectam, Romana ecclesia
consuevit facere de festo duplici currente in
talibus Dominicis diebus, non in aliis, nisi posset
transferri in sequentem Dominicam.
Item nota quod omnes quatuor Dominicae Adventus
Domini habent historiam propriam. Ideo non
moventur de locis, excepta quarta Dominica, quando
festum sancti Thomae in Dominicam quartam venerit.
CXLII. De festis in feriis Adventus vel Quadragesimae, quae habent Laudes proprias.
Item de festivitatibus quae celebrantur in illis feriis
Adventus quae feriae habent Laudes proprias, scias
quod post Orationem diei fit commemoratio de feriis:
et completis omnibus de festo, iterum dicuntur
Laudes de feria cum quinque Antiphonis et quinque
Psalmis, prout mandatum est, absque Capitulo,
Hymno, Benedictione et Oratione; sed dicto Laudate
Dominum de coelis, cum sua Antiphona, Laudes
terminantur. Ita videtur habere illa rubrica quae
incipit: Sciendum quod Romana Ecclesia non consuevit
facere commemorationem de feriis, nisi duntaxat
in Adventu et in Quadragesima, dum fit de aliquo
festo.
Dominus Bonifacius Papa VIII.
Anno 1389, die 2 mensis Novembris, reverendus
domnus Petrus de Thomacellis, presbyter cardinalis,
in papam fuit assumptus in Urbe unanimiter et concorditer:
quae fecit in Reate et in Perusio, quare in
Itinerario meo de domino meo papa Gregorio XI, et
de ipso.
526 CXLIII. De papa aegrotante.
Sciendum est quod iste modus consuevit observari
in Romana curia Romano pontifice aegrotante.
Medici qui curam ejus habent, dum sciunt appropinquare
mortem, et ipsum non posse evadere,