PL 78, col. 1352

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

Sciendum quod lectica debet poni in camera papae,
ubi corpus est positum. Post lotionem levat eum
in camera secreta, et induitur sacris vestibus, prout
est dictum.
Sed notandum quod antequam lavetur et induatur,
domini cardinales, unus post alium, vel omnes simul,
debent eum visitare, et quilibet absolvit eum
prout veniunt, et statim recedant.
Posito super lecticam cum cruce, subdiaconus
cappa indutus aut nigra, si habeat, vel alia consistoriali,
antecedit et vadit ad capellam.
Dicti poenitentiarii portant corpus cantando Subvenite,
santi Dei, cum cantoribus capellae, cum aqua
benedicta, et ad minus XXV tortitia accensa antecedentia,
quae portari deberent per nobiles aut domicellos

aut scutiferos dicti defuncti. Quod si non sint,
saltem per clientes armorum, et ultimo per cursores,
si alii non essent.
Camerarius vero et alii praelati domus, et tota familia
domus, vultibus coopertis cum capuciis associent
corpus, et in capella sedeant; et tunc per cantores
et poenitentiarios cantantur Vesperae defunctorum
et totum officium, quosque veniant ecclesiae
parochiales, canonici et religiosi quatuor ordinum
et aliorum ordinum et monachorum; itaque quaelibet
ecclesia ad minus cantet unum nocturnum cum
una Oratione, scilicet Deus, qui inter apostolicos,
etc., et aspergant funus aqua benedicta, et incensent.
Hac die dicti poenitentiarii debent comedere
in tinello papae splendide propter labores et vigilias

quas sustinuerunt. Nam in illa nocte debent vigilare
ante funus sive in camera papae, sive in capella; medietas
ipsorum poenitentiariorum usque ad mediam
noctem, et alia medietas usque ad diem, semper
orando pro eo; semper sint parati buticularii et panetarii
eis administrare necessaria vitae abundanter;
et magister cerae provideat de candelis, quantum eis
expedit, et tortitiis. Quod si indigeant confectionibus,
cubicularii eis abundanter tribuant.
Item notandum quod si camerarius sit cardinalis,
dum corpus lavatur et portatur ad capellam, non
consuevit associare funus. Quod si non sit cardinalis,
debet omnia videre et ordinare, et corpus cum
aliis praelatis associare; et sibi portatur cauda, sive
sit cardinalis, sive non.
Item notandum quod immediate dum corpus extra
cameram fuerit, camerarius debet recipere omnes
claves cubiculariorum camerae papae, et debet vocare
tres priores cardinales, scilicet episcoporum, presbyterorum
et diaconorum; et eis assignare omnia jocalia
papae, et inventaria solum in scriptis; et dare
eis copiam, si petierint. Quod si vellent videre omnia
oculata fide, eis non contradicat, sed faciant omnia
inventaria renovari in praesentia camerarii et
clericorum camerae, ita quod quilibet ipsorum trium
habeat copiam, et dictus camerarius aliam, ne fraus
possit esse.
529 CXLV. Quando fiunt exequia pro papa.
Notandum etiam quod dum fiunt exsequiae in capella,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.