PL 78, col. 27

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli,
Cosmae et Damiani, (42) Hilarii, Martini, Augustini,
Gregorii, Hieronymi, Benedicti, et omnium sanctorum
tuorum, (43) quorum meritis precibusque concedas
ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.
Per Christum Dominum nostrum.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et
cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus
accipias: (44) diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab aeterna damnatione nos (45) eripi, et
in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per
Christum Dominum nostrum.
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus,
(46) benedictam, (47) ascriptam, (48) ratam,
(49) rationabilem, acceptabilemque facere digneris,

ut nobis +corpus, et +sanguis fiat dilectissimi filii
tui Domini Dei nostri Jesu Christi.
(50) Qui, pridie quam pateretur, (51) accepit panem
in sanctas ac venerabiles manus suas, (52)
elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum
omnipotentem, tibi gratias agens, +benedixit, fregit,
(53) dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et
manducate (54) ex hoc omnes: (55) HOC EST ENIM
CORPUS MEUM.
Simili modo, postea quam coenatum est, accipiens
et (56) hunc (57) praeclarum calicem in sanctas ac
venerabiles manus suas, item tibi gratias agens,
+benedixit, (58) dedit discipulis suis, dicens: Accipite,
et bibite ex eo omnes: (59) HIC EST ENIM CALIX
SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, (60) MYSTERIUM

FIDEI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam
facietis.
(61) Unde et memores sumus, Domine, nos tui
servi, sed et plebs tua sancta, Christi Filii tui Dei
nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis
resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis.
Offerimus praeclarae Majestati tuae (62) de tuis donis,
ac datis, (63) Hostiam +puram, Hostiam 4 +sanctam,
Hostiam + (64) immaculatam, Panem + sanctum
vitae aeternae, et calicem + salutis perpetuae.
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris,
et accepta habere, (65) sicuti accepta habere
dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium

patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit
(66) summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum
sacrificium, immaculatam Hostiam.
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, (67) jube
haec perferri per manus angeli tui in (68) sublime

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.