PL 78, col. 33

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

in tua tecum gloria sempiternum, (118) in veritate
nostri corporis natum de matre Virgine confitentur,
et a praesentibus liberentur adversis et mansuris
gaudiis inserantur. Per eumdem Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum, qui tecum.
VII KAL. JANUARII.--NATIVITAS SANCTI STEPHANI.
Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus,
ut discamus et inimicos diligere, quia ejus natalitia
celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus
exorare Dom.
Super oblata. --Suscipe, Domine, munera pro
tuorum commemoratione sanctorum, (119) ut sicut
illos passio gloriosos, sic nos devotio reddat innocuos.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum

et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus,
beati Stephani levitae simul et martyris natalitia recolentes:
qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis
et castitatis egregiae, qui praedicationis mirabilisque
constantiae, qui confessionis ac patientiae
nobis exempla veneranda proposuit. Et ideo Nativitatem
Filii tui merito prae caeteris passionis suae festivitate
prosequitur, (120) cujus gloriae sempiternae
primus martyr occurrit. (121) Per quem Majestatem,
etc.
10 Benedictio. --Deus qui beatum Stephanum
protomartyrem coronavit, et confessione fidei, et
agone martyrii, mentes vestras circumdet, et in praesenti
saeculo corona justitiae, et in futuro perducat

vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat
vobis Dei et proximi charitate semper exuberare,
qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus
obtinere. Amen. Quo ejus exemplo roborati, et intercessione
muniti, ab eo quem ille a dextris Dei
vidit stantem, mereamini benedici. Amen. Quod
ipse praestare dignetur, etc.
Ad Complendum. --Auxilientur nobis, Domine,
sumpta mysteria, et intercedente beato Stephano
martyre tuo, sempiterna protectione confirment. Per.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias
martyrum, in beati levitae Stephani sanguine
dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor
existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit.
Per.
Alia. --Deus, qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione
redemisti, da nobis patrocinia tuorum
continuata sanctorum, quibus capere valeamus salutaris
mysterii portionem. Per eumdem.
Alia. --Gratias agimus, Domine, multiplicatis
circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui Nativitate
nos salvas, et beati martyris Stephani deprecatione
sustentas. Per eumdem.
VI KAL. JANUARII.--NATIVITAS SANCTI JOANNIS EVANGELISTAE.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.