PL 78, col. 36

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

veneranda infantia infantium innocentium
catervas Herodis funesti peremit saevitia, suae vobis
benedictionis tribuat dona gratissima. Amen. Et qui
eis concessit ut unicum Filium ejus, Dominum nostrum,
non loquendo, sed moriendo confiterentur,
concedat vobis ut fidem veram, quam lingua vestra
fatetur, etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur.
Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae
suae suscepit Ecclesiae, cum fructu bonorum
operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus
regnum.
Ad Complendum. --(132) Votiva, Domine, dona
percepimus, quae sanctorum nobis precibus, et praesentis,
quaesumus, vitae pariter et aeternae tribue

conferre subsidium. Per.
13 Alia. -- Deus, qui licet sis magnus in magnis,
mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis, da nobis,
quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui
Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt
etiam non loquentes. Per eumdem, etc.
Alia. --Ipsi nobis, Domine, quaesumus, postulent
mentium puritatem, quorum innocentiam hodie solemniter
celebramus. Per.
Alia. --Adjuva nos, Domine, quaesumus, eorum
deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana
necdum voce profitentes coelesti sunt pro ejus Nativitate
gloria coronati. Per eumdem.
PRID. KALENDAS JANUARII. NATIVITAS SANCTI SILVESTRI PAPAE. (133) Eodem die sancti Fulgentii episcopi.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Silvestri
confessoris tui, atque pontificis veneranda solemnitas,
et devotionem nobis augeat, et salutem.
Per.
Super oblata. --Sanctorum tuorum nobis, Domine,
pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet,
et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per.
Ad Complendum. --Quaesumus, omnipotens Deus,
ut hodiernae munus solemnitatis acceptum, intercedente
beato Silvestro confessore tuo, et corporibus
nostris salutem praestet et mentibus. Per Dominum.
Alia. --Adesto, Domine, supplicationibus nostris,
nec eos ullis mentis et corporis patiaris subjacere
periculis, quos beati Silvestri pontificis tui munit

gloriosa confessio. Per.
KALENDIS JANUARII. (134)--IN OCTAVIS DOMINI.
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.