PL 78, col. 40
Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne
Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi,
coelesti pietate prosequere, ut et quae agenda sunt,
videant; et ad implenda quae viderint, convalescant.
Per.
Super oblata. --Oblatum tibi, Domine, sacrificium
vivificet nos semper et muniat. Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis
apparuit, in novam nos immortalitatis suae
lucem reparavit. Et ideo cum angelis.
Benedictio. --Deus, qui Filii sui temporalem pueritiam
fecit esse mirabilem, spiritu prudentiae corda
vestra illustrare ac docere dignetur. Amen. Quique
illum parentibus temporaliter subdi voluit, ipse vos
humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet.
Amen. Et (145) qui eum sapientia, aetate, et gratia
proficere tribuit, spiritalium vobis profectuum incrementa
propitius largiatur. Quod ipse praestare
dignetur.
Ad complendum. --Supplices te rogamus, omnipotens
Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi
etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.
Per Dominum.
Super populum. --Conserva, quaesumus, Domine,
familiam tuam, 18 et benedictionum tuarum propitius
ubertate purifica, et eruditionibus tuis semper
multiplicetur et donis. Per.
(146) IN OCTAVIS THEOPHANIAE:
Deus cujus Unigenitus in substantia nostrae carnis
apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem
nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur.
Qui tecum vivit, etc.
Super oblata. --Hostias tibi, Domine, pro nati tui
Filii apparitione deferimus, suppliciter exorantes,
ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ita ipse
sit misericors et susceptor Jesus Christus Dominus
noster, qui tecum vivit et regnat Deus.
Ad Complendum. --Coelesti lumine, quaesumus,
Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium,
cujus nos participes esse voluisti, et puro cernamus
intuitu, et digno percipiamus effectu. Per.
XIX KAL. FEBRUARII (147) NATALIS SANCTI FELICIS.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad meliorem
vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent,
quatenus quorum solemnia agimus, etiam
actus imitemur. Per.
Super oblata. --Hostias tibi, Domine, pro commemoratione
sancti Felicis (148) confessoris offerimus,