PL 78, col. 43

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Deus: quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione
nominis tui venerabilis sanguis effusus
simul et tua mirabilia manifestat, quo perficis in infirmitate
virtutem, et nostris studiis dat profectum,
et infirmis apud te praestat auxilium. Per Christum
Dominum nostrum.
Ad Complendum. --Sacro munere satiati, supplices
te, Domine, deprecamur, ut quod debitae servitutis
celebramus officio, intercedente beato Sebastiano
martyre tuo, salvationis tuae sentiamus augmentum.
Per Dominum nostrum.
XII KAL. FEBRUARII.--NATALIS SANCTAE (153) AGNETIS.
Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi
eligis, ut fortia quaeque confundas, concede propitius
ut qui beatae Agnetis martyris tuae solemnia

colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus. Per.
Super oblata. --Hostias, Domine, quas tibi offerimus,
propitius suscipe, et, intercedente beata
Agnete martyre tua, vincula peccatorum nostrorum
absolve. Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et
(154) diem beatae Agnetis martyrio consecratam
solemniter recensere, quae, terrenae generositatis
oblectamenta despiciens, coelestem meruit dignitatem;
societatis humanae vota contemnens, aeterni
Regis est sociata consortio; et pretiosam mortem,
sexus fragilitate calcata, pro Christi confessione
suscipiens (155) simul est facta conformis et sempiternitatis

ejus et gloriae. Per quem Majestatem
tuam.
Ad Complendum. -- Sumentes, Domine, gaudia
sempiterna de participatione sacramenti festivitatis
sanctae martyris Agnetis, suppliciter deprecamur, ut
quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis
sensibus tuo munere capiamus. Per.
XI KAL. FEBRUARII.--NATALIS SANCTI VINCENTII MARTYRIS.
Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris,
ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus,
beati Vincentii martyris tui intercessione
liberemur. Per.
22 Super oblata. Hodiernum, Domine, sacrificium
laetantes offerimus, quo beati Vincentii coelestem

victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus,
et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus,
per Christum Dominum nostrum: pro cujus nomine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.