PL 78, col. 46

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

(164) Ad Collectam. --(165) Erudi, quaesumus,
Domine, plebem tuam, et quae extrinsecus annua tribuis
devotione venerari, interius assequi gratiae tuae
luce concede. Per.
Ad Missam. --Omnipotens sempiterne Deus, Majestatem
tuam supplices exoramus, ut sicut Unigenitus
Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis
substantia in templo est praesentatus, ita nos facias
purificatis tibi mentibus praesentari. Per eumdem
Dominum.
Super oblata. --Exaudi, Domine, preces nostras;
ei, ut digna sint munera quae oculis tuae Majestatis
offerimus, subsidium nobis tuae pietatis impende.

Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis
nostrae oculis lux tuae claritatis effulsit, ut dum
visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium
amore rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis.
Benedictio. --Omnipotens Deus qui Unigenitum
suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit
praesentari, benedictionis suae vos munere fultos
bonis operibus faciat exornari. Amen. Et qui eum,
ut legem adimpleret, (166) ministrum voluit effici legis, 25
mentes vestras instruat legis suae spiritalibus

documentis. Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis
seu charitatis munera offerre valeatis, et pro pullis
columbarum Spiritus sancti donis exuberetis.
Amen. Quod ipse.
Ad Complendum. --Quaesumus, Domine Deus noster,
ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis
nostrae munimine contulisti, intercedente beata semper
virgine Maria, et praesens nobis remedium esse
facias et futurum. Per.
Alia. --Perfice in nobis, quaesumus. Domine, gratiam
tuam, qui justi Simeonis exspectationem
implesti, ut sicut ille mortem non vidit priusquam
Christum Dominum videre mereretur, ita et nos
vitam obtineamus aeternam. Per.
NONIS FEBRUARII--NATALIS SANCTAE AGATHAE MARTYRIS.

Deus qui inter caetera potentiae tuae miracula,
etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.