PL 78, col. 49

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

sed integrum se praebet in singulis. Propterea ipsi
qui sumimus communionem hujus sancti panis et
calicis, (177) unum Christi corpus efficimur. Per ipsius
itaque Majestatem te supplices exoramus, ut nos ab
omnibus emundes contagiis vetustatis, et in novitate
vitae perseverare concedas. Per Christum.
Benedictio. --Deus, qui bonum semen in sua Ecclesia
serere consuevit, in vobis illud conservare atque
multiplicare nunquam desistat. Amen. Zizaniorum
superseminatorem a vobis procul repellat, et sui
verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen. Quo
cum dies judicii advenerit, a reprobis separati, ad
dexteram judicis sistamini, et in beatissimo ipsius
regno collocemini. Amen. Quod ipse praestare.
28 Ad Complendum. --Quaesumus, omnipotens

Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cujus per
haec mysteria pignus accepimus. Per eumdem.
Super populum. --Ecclesiae tuae, Domine, voces
placatus admitte, ut, destructis adversitatibus universis,
secura tibi serviat libertate. Per.
DOMINICA VI POST THEOPHANIAM.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut semper
rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et
dictis exsequamur et factis. Per.
Super oblata. --Haec nos oblatio, Deus, mundet,
quaesumus, et renovet et gubernet et protegat. Per
Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et
salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: ad

cujus immensam pertinet gloriam, ut non solum mortalibus
tua pietate succurreres, sed de ipsa etiam
mortalitate nostra nobis remedium provideres, et
perditos quosque unde perierant, inde salvares. Per
Christum Dominum nostrum.
Benedictio. --Deus qui mare suis pedibus fecit esse
calcabile, vobis quidquid est noxium ipse substernat.
Amen. Contrarios immundorum spirituum motus
compescat, et vos in sua pace confirmet. Amen.
Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet, et in
littus beatae perennitatis perducat. Amen. Quod ipse
praestare dignetur.
Ad Complendum. --Coelestibus, Domine, pasti deliciis,
quaesumus ut semper eadem per quae veraciter
vivimus appetamus. Per.
Super populum. --Conserva populum tuum, Deus,
et tuo nomini fac devotum, ut, divinis subjectus officiis,
et temporalia viriliter et aeterna dona percipiat.
Per Dominum nostrum.
XVI KAL. MARTII.--(178) NATALIS SANCTI VALENTINI MARTYRIS.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui beati

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.