PL 78, col. 53
Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne
Alia. --Beatae et gloriosae semperque virginis Dei
genitricis Mariae nos, Domine, quaesumus, merita
consequantur, et tuam nobis indulgentiam semper
implorent. Per.
Alia. --Porrige nobis, Deus, dexteram tuam, et
per intercessionem beatae et gloriosae semperque
virginis Dei genitricis Mariae auxilium nobis supernae
Virtutis impende. Per eumdem.
IN (193) SEPTUAGESIMA.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, fragilitati
nostrae sufficientiam competentem, ut suae reparationis
effectum, et pia conversatione recenseat, et
cum exsultatione suscipiat.
Super oblata. --Concede nobis, misericors Deus,
et digne tuis servire semper altaribus, et eorum
perpetua participatione salvari. Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus
modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique
commonemur, anni ducente successu, de praeteritis
ad futura, de vetustate in novitatem vitae transire,
(194) ut, terrenis sustentationibus expediti,
coelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem. Et
(195) per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis 33
perveniamus ad victum sine fine mansurum,
Jesum Christum Dominum nostrum. Per quem.
Benedictio. --Omnipotens Deus ita stadium vestri
cursus dirigere dignetur, ut bravium vos aeternae
vitae comprehendere faciat. Amen. Et ita vos abstinentiae
armis circumdet, ut nullis vitae hujus oneribus
a (196) perventione retardemini. Amen. Quique
vos vineam suam vocare vobisque sanctos operarios
mittere dignatus est, ipse vos sua gratia dignetur
excolere, ut denario vitae perennis munerare non
abnuat. Quod ipse praestare.
Ad Complendum. --Fideles tui, Deus, per tua
dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant,
et quaerendo sine fine percipiant. Per.
Super populum. --Preces populi tui, quaesumus,
Domine, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis
nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer
liberemur. Per Dominum.
(197) IN SEXAGESIMA.
Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra actione
confidimus, concede propitius ut contra adversa