PL 78, col. 733

Liber responsalis (Gregorius I), J. P. Migne

sedentem in tenebris, et umbra mortis. Ant. O
Oriens splendor lucis aeternae, et Sol justitiae! veni
et illumina sedentem in tenebris et umbra mortis. Ant.
O Rex gentium, et desideratus earum, lapisque
angularis! qui facis utraque unum, veni, salva hominem
quem de limo formasti. Ant. O Emmanuel
Rex et legifer noster, exspectatio gentium et Salvator
earum! veni ad salvandum nos, Dominus Deus
noster. Ant. O Virgo virginum! quomodo fiet istud,
quia nec primam similem visa es, nec habere sequentem? 741
Filiae Jerusalem, quid admiramini?
Divinum mysterium hoc quod cernitis. Ant. Orietur
sicut sol Salvator mundi, et descendet in utero Virginis
sicut imber super gramen, alleluia.
Versi declinatorii.
Vers. Ex Sion species. Vers. Egredietur Dominus. Vers.
Egredietur virga. Vers. Constantes estote. Vers.
Ostende nobis, Domine. Vers. Rorate, coeli,
desuper. Vers. Emitte Agnum, Domine. Vers. Super

te, Jerusalem. Vers. Excita, Domine. Vers. Hodie
scietis. Vers. Crastina die delebitur. Vers. Crastina
erit vobis.
Responsoria de vigilia ante Natale Domini.
Resp. Sanctificamini hodie, et estote parati, quia
die crastina videbitis majestatem Dei in vobis. Vers.
Hodie scietis quia veniet Dominus, et mane videbitis
gloriam Dei. Majestatem. Resp. Constantes estote,
videbitis auxilium Domini super vos. Judaea et Jerusalem,
nolite timere, cras egrediemini, et Dominus
erit vobiscum. Vers. Vos qui in pulvere estis,
expergiscimini et laudate, ecce Dominus veniet cum
salute. Cras. Resp. Die illa occulta habitationis suae
egressus est Filius Dei; descendit visitare et consolare
omnes, qui cum de toto corde desiderabant. Vers.
Ex Sion species. Descendit. Resp. Sanctificamini,
filii Israel, dicit Dominus, in die enim crastina
descendet Dominus, et auferet a vobis omnem languorem. Vers.
Ecce Dominus veniet, et [ut] salvos nos

faciat et illuminat abscondita tenebrarum. Et auferet.
In Matutinis.
Antiph. Judaea et Jerusalem, nolite timere; cras
egrediemini, et Dominus erit vobiscum, alleluia. Ant.
Hodie scietis quia veniet Dominus, et mane videbitis
gloriam ejus. Ant. Crastina die, delebitur
iniquitas terrae, et regnabit super nos Salvator
mundi. Ant. Exspectetur sicut pluvia eloquium Domini,
et descendit super nos sicut ros, Deus noster. Antiph.
Crastina erit vobis salus, dicit Dominus
exercituum. Ant. Magnificatus est, cujus vultum desiderat
universa terra. Ant. Magnificatus est Rex
pacificus super omnes reges universae terrae.
In Evangelio.
Antiph. Orietur Sol, ut supra. Ant. Scitote, quia
prope est regnum Dei; amen dico vobis quia non
tardabit. Ant. Levate capita vestra, ecce appropinquavit
redemptio vestra. Ant. Dum ortus fuerit Sol

de coelo, videbitis Regem regum procedentem a Patre
tanquam sponsus de thalamo suo.
In vigilia Natalis Domini, ad Vesperas.
Vers. Tanquam sponsus. Ant. Dum ortus, ut supra.
Ad Invitator. Ant. Christus natus est nobis. Venite. Ant.
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego
hodie genui te. Psalm. Quare fremuerunt gentes?
Tanquam sponsus Dominus procedens de thalamo
suo. Psal. Coeli enarrant gloriam. Ant. Diffusa
est gratia. Psal. Eructavit. Vers. Tanquam sponsus.
Resp. unde supra.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.