PL 8, col. 32
Vita Constantini (Eusebius Pamphilus), J. P. Migne
Verum cum ne in hoc quidem obsequi sibi illos
videret, tandem rejectis ambagibus, nudo quod
aiunt capite, decrevit ut milites qui per singulas urbes
apparebant judicibus, nisi daemonibus sacrificare
mallent, ab apparitione praesidialis officii removerentur.
Proinde officia magistratuum per singulas
provincias viris piis ac religiosis nudabantur. Sed et
ipse qui hanc legem tulerat, nudabatur orationibus
sanctorum virorum, quibus semet ipse privarat.
Quid praeterea commemorare attinet, quo pacto
praeceperit, ne miseris in carcere detentis alimenta
quisquam humaniter subministraret; neve quis homines
in vinculis fame contabescentes, miseratione
prosequeretur: hoc est, ne quis omnino vir bonus
existeret; neve ii qui ad proximorum miserationem
natura ipsa ducuntur, boni quidquam praestarent.
Fuit haec profecto quidem lex palam impudens et
immanissima; omnemque morum feritatem facile
superavit. Quinetiam legi adjecta erat haec poena,
ut qui inclusis stipem dedissent, pari cum ipsis
supplicio plecterentur; utque in carcerem et vincula
conjecti eamdem cum noxiis poenam subirent, qui
humanitatis officia eis praestitissent.
CAPUT LV. De iniquitate et avaritia Licinii.
Hujusmodi fuere constitutiones Licinii. Quid vero
opus est recensere quae in nuptiis aut circa morientes
innovavit; vetustas Romanorum leges recte et
sapienter constitutas ausus abolere, et barbaras
quasdam atque immanes planeque illegitimas et iniquas
leges illarum loco substituere? Mille praeterea
exactionum genera adversus subditos excogitavit.
Quocirca novas agrorum mensiones adinvenit, ut
exigui agri majorem imputaret modum, ob inexplebilem
cupiditatem nimiarum exactionum. Ideo rusticorum
qui superstites amplius non erant, sed jampridem
obierant, nomina in censualibus tabulis inscribebat,
turpis lucri hinc compendium captans.
Neque enim sordida hominis parcimonia ullum habebat
modum, nec habendi cupiditatem satietas
finiebat. Itaque cum auro et argento et immensa
opum copia thesauros suos implesset, gemens de
paupertate sua querebatur, Tantalico quodam morbo
vexatus. Quid referam exilia quibus viros innocentes
damnavit? Quid bonorum publicationes? Quid
nobiles ac praecipuae dignitatis homines in carcerem
abductos, quorum uxores sceleratis quibusdam mancipiis
constuprandas dabat? Quid mulieres nuptas,
quid virgines recenseam, quibus ipse licet affecta
jam aetate, vim inferre tentavit? Nihil opus est in
his commemorandis diutius immorari, cum postremorum
ejus facinorum gravitas, ut priora haec levia
ac prope nulla viderentur, effecerit.
CAPUT LVI. Quomodo persecutionem adversus Christianos tandem excitaverit.