PL 8, col. 732
Monumenta vetera (Auctores varii), J. P. Migne
curator reipublicae Silvano dixit: Quaere diligentius,
ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil remansit,
totum hoc ejecimus. Et cum apertum esset triclinium,
inventa sunt ibi dolia IV et orcas sex. Felix
flamen perpetuus curator reipublicae dixit: Proferte
scripturas quas habetis, ut praeceptis imperatorum et
jussioni parere possitis. Catulinus protulit codicem
unum pernimium majorem. Felix flamen perpetuus
curator reipublicae Marcuclio et Silvano dixit: Quare
unum tantummodo codicem dedistis? Proferte scripturas
quas habetis. Catulinus et Marcuclius dixerunt:
plus non habemus, quia subdiacones sumus: sed lectores
habent codices. Felix flamen perpetuus Curator
reipublicae Marcuclio et Catulino dixit: Demonstrate
nobis lectores. Marcuclius et Catulinus dixerunt:
Non scimus ubi maneant. Felix flamen perpetuus
curator reipublicae Catulino et Marcuclio dixit: Si
ubi manent non nostis, nomina eorum dicite. Catulinus
et Marcuclius dixerunt: Nos non sumus proditores.
Ecce sumus, jube nos occidi. Felix flamen
perpetuus curator reipublicae dixit: Recipiantur. Et
cum ventum esset ad domum Eugenii, Felix flamen
perpetuus curator reipublicae dixit Eugenio: Profer
scripturas quas habes, ut praecepto parere possis, et
protulit codices quatuor. Felix flamen perpetuus curator
reipublicae Silvano et Caroso dixit: Demonstrate
caeteros lectores. Silvanus et Carosus dixerunt:
Jam dixit episcopus quia Edusius et Junius exceptores
omnes noverunt. Ipsi tibi demonstrent ad domus
eorum. Edusius et Junius exceptores dixerunt: Nos
eos demonstramus, Domine. Et dum ventum fuisset
ad domum Felicis sarsoris, protulit codices quinque.
Et cum ventum esset ad domum Victorini,
protulit codices octo. Et cum ventum fuisset ad domum
Projecti, protulit codices quinque majores et minores
duos. Et cum ad grammatici domum ventum
fuisset, Felix flamen perpetuus curator Victori
grammatico dixit: Profer scripturas quas habes,
ut praecepto parere possis. Victor grammaticus obtulit