PL 80, col. 337

Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

In Aram, ut in numero habeamur electorum Domini,
adversus quos nullus est qui accuset; elegit
enim nos Pater in Christo ut essemus sancti et immaculati
coram ipso [(II Petr. I)] ; certam itaque nostram
vocationem et electionem per bona opera faciamus,
ut quia multi sunt vocati cum paucis inveniamur electis:
omnes quippe qui Domini obediunt voluntati,
dicuntur genus electum, regale sacerdotium [(I Petr.
II)] ;
item excelsi simus et sublimes, meritorum scilicet
dignitate sublimati a terrenis extollamur ad coelestia,
quibus qui adhaeserit de excelso coeli habitaculo,
omnia despicit caduca.
In Aminadab, ut spontaneus Domini simus populus;
in aedificatione etenim tabernaculi testimonii
in quo sine ambiguo significatur omnis Ecclesia,

prompto quisque animo obtulit quod voluit. Unde et
ipsa veritas: Si quis, inquit, vult post me venire [(Matth. XVI)]
;
et alibi: Si vis perfectus esse [(Matth.
XIX)]
; et iterum de virginitatis electione liberum reliquit
arbitrium [(I Cor. VII)] , dicens: Qui potest capere
capiat; sicut namque Dominus vitam nostram voluntaria
passione acquisivit, ita et nos voluntarie vult
sacrificare sibi, ut voluntaria oris nostri beneplacita
sibi faciat, sicut et caecorum voluntatem cum sciret,
interrogabat dicens, Quid vultis ut faciam vobis [(Marc.
X)]
? et statim fidelem voluntatem sanitatis effectus
consecutus est.
In Naason, ut mundanis auguriis gentilium derelictis,
promissis divinis fidem adhibeamus, et omnium
prosperitatem rerum in Domini solius voluntate, non

in falsis divinationibus, collocemus, ut Paulus: Si
quomodo, inquit, tandem aliquando prosperum iter
habeam in voluntate Dei veniendi ad vos [(Rom. I)]
.
Ecce non in fato, nec in augurio, sed in Domini voluntate,
prosperitatem sui posuit itineris. David
quoque de beato viro: Omnia, ait, quaecunque faciet
prosperabuntur [(Psal. I)]
, et Joannes Apostolus: Charissime,
inquit, in omnibus orationem facio prospere
te ingredi (Joan, III). Contemptis itaque cunctis
mundanis auguriis, prosperemur in Dei voluntate, et
divinis credamus oraculis, et Domini solius intendamus
promissis: Charitas quippe omnia credit, omnia
sperat [(I Cor. XIII)]
, ad maximum etenim laudis cumulum
de populo Israel dicitur: Non est augurium
in Jacob, nec divinatio in Israel [(Num. XXIII)]
.
In Salmon, ut sensibiles in Domino omnia probemus,
et sola ea quae bona sunt teneamus [(I Thess. V)] , et sensibus perfecti, malitia parvuli simus
[(I Cor. XIV)]
.
Hoc quoque sentiamus in nobis quod et in Christo
Jesu, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens [(Philipp. II)]
, et reliqua; et unanimes unum sentientes, uno ore honorificemus
Dominum,
ac sacrae sensibus Scripturae instructi,
efficiamur Domini docibiles. Sancto dicente Isaia: et erunt omnes docibiles Dei
[(Isai. LIV.; Joan. III)]
.
In Booz, uti confortemur in Domino, et viriliter
agamus, Christo confirmante manus nostras ad praelium,
et digitos nostros ad bellum, ut robore patientiae
firmati omnia tentationum genera sufferre, et de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.