PL 80, col. 341

Interpretatio moralis (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne · Donationes (Ethelbertus Anglorum), J. P. Migne

mors etenim una Redemptoris nostri duabus nostris
mortibus saluti fuit, et una ejusdem resurrectio duas
resurrectiones praestitit, praesenti videlicet tempore

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit
omnibus tam praesentibus quam posteris, quod ego
Athelbertus, Dei gratia rex Anglorum, per Evangelicum
genitorem meum Augustinum de idolatra
facturus Christicola tradidi Deo per ipsum antistitem
aliquam partem terrae juris mei, sub orientali muro
civitatis Dorobernensis, ubi scilicet per eumdem in
Christo institutorem monasterium in honore principum
apostolorum Petri et Pauli condidi, et cum ipsa
terra et cum omnibus quae ad ipsum monasterium
pertinent perpetua libertate donavi adeo [ut nec]

mihi, nec aliorum successorum meorum regum, nec
ulli unquam potestati sive ecclesiasticae sive saeculari,
quidquam inde liceat usurpare, sed in ipsius abbatis
sint omnia libera ditione: si quis vero de hac donatione
nostra aliquid minuere aut irritum facere tentaverit,
auctoritate beati papae Gregorii nostrique apostoli
Augustini simul et nostra imprecatione sit hic segregatus
ab omni sanctae Ecclesiae communione, et
in die judicii ab omni electorum societate. Circumcingitur
haec terra, ubi situm est monasterium apostolorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.