PL 80, col. 35

Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne

hostem saepius superatum minime formidabat. Postquam
autem totius insulae Lirinensis peragravit ambitum,
ocius accessit ad lectulum agrotantis monachi,
quem diximus in febrem incidisse: clamque apud
illum intra arcana pectoris sui preces Deo fundens,
id effecit, ut mox restitutus sit incolumitati pristinae,
et praeda sua frustratus sit hostis elusus. Itaque obtinuit
gemina virtus invictam victoriam, quando et
vires aegroto reddidit, et adversarium imperavit:
deplorante inimico jacturam quam fecerat, laetante
monacho salute quam recuperavit.
5.
Sic autem singulis noctibus pastor egregius ovile
dominicum circumlustrans, ne quid adversi accideret,
ad littus aequoris, quod vocatur moles, quandoque
accessit, moxque veterator ille praestigiis suis ausus

est tanquam navem onustam oculis ocius repraesentare,
nautasque suo more ferventes in opere, navisque
instrumenta colligentes: duos vero ex illis ad beati
viri latera accedentes, dicentesque se eo advenisse
negociandi causa, quod non sine ingenti lucro id fore
rei eventus declarasset. Se nosse illum Maximum,
non minus sanctitate, quam nomine: cumque in
locis transmarinis tantopere desiderari ab omnibus,
ut si eum obtinere possint, nihil sint majori in pretio
habituri. Nullum se igitur majus facturos compendium,
quam si ipsum navi impositum possint
abducere Hierosolymam, praeter opinionem successu
prospero repertum. Id vero procul dubio magno ipsi
honori et dignitati fore, si felici cursu eo adductus
sit, ubi in tantum votis omnium exspectetur. Sed vir

Dei insidias, et malum dolum inimici cognoscens,
sanctae crucis signo se communit, coelestem implorat
opem, ac deinde spiritali auctoritate sic respondet:
Fallere non potest milites Christi nequitia plani et
impostoris, nec suis fraudibus illis potest illudere
malignus, quibus Deus id praestat, ut adversa praevidere
queant. Hanc vero insulam usque adeo beatissimi
Honorati communierunt preces, expulso per
eum dracone ejus habitatore, ut nullus deinceps
nocendi aditus in eam pateat diabolo. Sub his verbis
ab oculis orantis evanuit navis commentitia, moxque
ille reversus ad oratorium, hortatus est fratres, ut
ad vigilias surgerent, unaque cum sancta illa congregatione
ipse celeberrimas laudes persolvit ei per
quem ab hoste victoriam reportarat.

6.
Cum autem fama insignium virtutum ejus per
orbem universum volitaret, ad Rhegiensis urbis
episcopatum non modo civium, sed etiam sacerdotum
sive praesulum omnium studio non minus raptus
quam electus, et quamvis invitus, illico consecratus
est. Etsi autem jam et re et nomine Maximus, vix
habere videretur, in quo amplius cresceret, ne quid
tamen nomini decederet, sicut opere et factis permansit
Maximus, ita et in honore excelluit. Inter
caetera igitur recte factorum, quae in illo refulgebant,
ornamenta, patientia fortis, benevolentia patiens,
libertate alacris, liberalitate abundans, magnanimitate
beneficus, humanitate mitis, sedulitate diligens,
charitate suavis, largitate communis, doctrina praestans,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.