PL 80, col. 37
Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne
probatissimum Christi militem omnino fugere jactantiam,
maluit eum perferre ad cubiculum ejus, et in
lectulo ejus repositum operimentis illius tegere, prorsus
confidens, quod excitare eum posset precibus suis
medicus spiritualis, quippe qui aegris consuevisset afferre
salutem. Inde vero non sine multo quidem animi
moerore, sed tamen fiducia plenus; episcopum
adiit in templo vigilantem et stantem in loco suo.
Eo viso, clementissimus praesul, ut ea quae gesta fuerant
explicaret, silentium psallentibus indixit: precibusque
solita devotione completis, diaconum illum
Ansanum propter ea quae fecerat acriter objurgavit.
Sed ille non solum terroribus abigi non potuit, sed
magis etiam animo compunctus, ad pedes ejus se
stravit, exclamavitque se illos minime laxaturum,
nisi mortuum excitaret, dicens eum id posse facillime,
quandoquidem nullo indicante jam cognovisset,
quae de puero facta essent. Hac ille importunitate
compulsus, et ratione constrictus, cum Ansano voluit
ad lectulum suum secreto se conferre: sed populi
frequentiam vitare non potuit, volentis tantae rei miraculo
interesse. Postquam igitur venit ad exanime
pueri corpusculum, divinam coepit toto corpore implorare
opem, apprehensaque cum multa fiducia
pueri manu, pristinae eum saluti restituit. Exclamavit
autem populus universus: Gloria tibi Deus; nec
quisquam eorum inde removeri se passus est, nisi videret
moventem se puerum, et loquentem audiret.
Ex quo populi tumultu vix opera clericorum suorum
ad vigilias reduci potuit. In hoc miraculo et magna
diaconi fides, et illustris episcopi virtus enituit.
9.
Porro etiam cujusdam viduae unicam filiam adolescentem
accidit e vita decedere; quam cum mater
miserabilis in feretro pro more efferendam composuisset,
ad beatum antistitem trepida properavit,
causamque doloris sui lacrymis potius quam verbis
ei indicavit, orans ut ad corpus exanime preces funderet.
Id vero sanctus praesul, pietate motus, nec
negare, nec differre potuit; sed ad cadaver accedens,
sublatis in coelum manibus, Deum pronus implorat,
et vitae redditur exstincta. Confestim enim illa, tanquam
gravi soluta somno, exspergiscitur, oculos
aperit praegravatos, appellata surgit, mater ejus immenso
afficitur gaudio, populus omnis obstupescit:
episcopus, qui virtutum meritis mortis jura resolverat,
fugiens jactantiam, illico se subducit: sed populus
magnis vocibus laudans Deum, maximam vestimenti
ejus partem, reliquiarum loco eam habitura,
civili quadam violentia diripit et discerpit: ita ut
propter ejus declarandas virtutes, id quod aegre ad
humeros ejus relictum fuit, hodierna fidelium devotione
asservetur.
10.
Adolescentulus quidam rabidi canis morsu
praefocatus periit. Vidit id populus, vadit ad episcopum,
orat ut ad exstinctum hominem veniat. At ille
ancipiti cogitationi suspensus, dum hinc non potest
contemnere lacrymas supplicantium, inde ab ostentatione
sibi metuit, tandem pietate vincitur; facit
quod rogabatur, venit ad mortuum hominem, tollit
manus in coelum, pariterque stillantes oculos, aspectante