PL 80, col. 484

Epistolae (Honorius I), J. P. Migne · Documenta varia (Maximus Constantinopolitanus), J. P. Migne

ut monasterio sanctorum Petri et Pauli in Ecclesia
Bobio constituto, quo praeesse dignosceris, privilegia
sedis apostolicae largiremur, quatenus sibi jurisdictione
sanctae nostrae Ecclesiae, cui Deo auctore
praesedimus, Ecclesiae constitutum nullius Ecclesiae
jurisdictionibus submittaris, pro qua re piis votis
facilites, ac nostra auctoritate id quod a tua dilectione
exposuimus, affectui mancipari, et ideo omnem
cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praedicto monasterio
ditionem qualibet auctoritate ne extendere, atque
sua auctoritate nisi a praeposito monasterii fuerit
invitatus, missarum solemnitate celebrare omnino
prohibemus. Curae ergo tuae sit monasterii fratres
quo poteris egregiis moribus ac vita irreprehensibili
exornare, ut profecto juxta id quod . . . apostolicis

privilegiis maluit inconcusse dotandos, desideret
potius et anhelet inviolabili coelestis affluentiae munere,
diurnis sanctae disciplinae precibus decorandos;
sit profecto communis et sincera vita, sit sobria,
communis sinceritas, ut quibus est mortuus mundus
ac sepultus pro incentiva contentionis vitia minime
sunites? qua incassum quis et frustra laborare cognoscitur,
si superbiae vitiorum auctrici colla submittere
sentiat; sit excelsa inde humilitas, quia per
hanc coelesti artem coelestium munerum possidere.
Sit igitur ante oculos mentis et corporis traditionum
regula paternarum, et unusquisque praelatus noverit
qualiter debeat imperare subditis, ne dum aspera et
nec unicuique fratri aptissima ratione impleri usque
ad complementum . . . Dei imperantes in discretione

subjecti sit, itaque moderata vivacitas, sit sollicitudinis
supereminens in fratribus strenuitas, ut dum
regulariter omnes qui Deo integerrime conferuntur
per obedientiae lineam bene servientes exhibeant
temporalia, ad gaudia coelestis patriae proveniant
sempiterna. Et haec quidem quae ad sollicitudinem
pertinent dixisse sufficiant; ante omnia cum Redemptoris
nostri misericordiam, cui ingemiscere redemptionem
nostram exspectantem, enixius cum
singultis et gemitibus exspectamus, ut ea quae pietas
flagitat, fragilitas humanae conditionis sufficienter atque
confidenter de sui auctoris suffragatione adimpleat.
Bene valete.
Datum III Id. Januarii, imperii dominis piissimi
Aug. Eraclio anno 8, P. C. ejusdem anni 18, atque

Eraclio Constantino novo filio ipsius an. 16, ind. I.

fortassis etiam constabilire. Nam hoc non in reprobationem
dixit humanae Salvatoris et naturalis voluntatis,
sed quod nullatenus conceptionem ejus,
quae fuit sine semine, vel incorruptam nativitatem
praecesserit voluntas carnis, vel cogitatio vitiosa.
Sola namque voluntas divina atque paterna, per
Filium unigenitum per semet operantem, propriam
incarnationem sanctique Spiritus conventionem hanc
operata est; et quod hunc sensum sectetur hinc est manifestum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.