PL 80, col. 734

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

Omnipotens Deus cuncta potestatis suae immensitate
concludit, nec evadendi potentiam ejus quisquam
aditum invenire poterit, quia ille omnia circumquaque
constringit. Intra divini imperii [ Ed., judicii]
omnipotentiam cuncta coarctantur; sive quae continenda
sunt ut salva sint, sive quae amputanda sunt
ut pereant; nullatenus ergo dicimus effugere posse
Deum quempiam. Qui enim non habet placatum,
nequaquam evadet iratum. De consummatione alicujus
facti dicitur perfectio: Deus autem qui non
est factus, quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem
de usu nostro sumit humana inopia sicut et
reliqua verba: quatenus id quod ineffabile est, utcunque
dici possit: quia de Deo nihil digne humanus
sermo dicit. Non ita putandus est esse in omnibus

Deus, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis
suae capiat eum, id est, maxima majus, et minima
minus, dum sit potius ipse totus in tota, ipse
totus in omnibus, sive omnia in ipso. Dum localis
non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis,
dum de loco in locum praedicatur ab eis. Nam
Deus, qui nec loco movetur, nec tempore, in servis
tamen suis et tempore et loco movetur, quoties ab
eis praedicatur.
CAPUT III. De eo quod invisibilis vel incircumscriptus sit Deus.
[(Lib. XVII Moral., c. 27, n. 32.)] Omnipotens Deus
nequaquam claritate ab inferioribus cernitur, quia
in superioribus dominatur. Scriptum quippe est: Caligo sub pedibus ejus. Ascendit super cherubim et

volavit
[(Psal. XVII, 10, 11)]
. Cherubim quippe plenitudo
scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem
scientiae ascendisse perhibetur et volasse, quia majestatis
ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit.
Volavit omnipotens Deus, quia longe in altum
ab intellectu nostro sese rapuit. Volavit super pennas
ventorum, quia scientiam transcendit animarum.
Dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur,
per ignorantiam nostram nobis absconditur Deus,
ne a nobis modo in aeterna et intima atque incircumscripta
claritate videatur, sicut scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum
[(Ibid. 12)]
. [Moral.
XXIII, c. 19, n. 36.] Quomodo videre possumus incircumscriptam
omnipotentiam, quam nequaquam
comprehendere valemus? Est autem quod de usu

carnis trahere ad sensum spiritus debeamus. Nam
si quis in tenebris clausis oculis jaceat, atque ante
eum subitum lucernae lumen erumpat, clausi ejus
oculi ipso adventu luminis feriuntur, ut patescant.
Cur ergo turbati sunt, si clausi nihil viderunt? nec
tamen perfectum aliquid fuit quod videre clausi potuerunt;
nam si perfecte totum vidissent, cur aperti
quaererent quod viderent? Cum de incomprehensibili
Deitate intueri aliquid conamur, eo ipso quod
fulgore admirationis percutitur animus, et quasi videt
quod videri non valet, velut in tenebris positus
vim lucis oculis clausis videt. [(Moral. V, 7, n. 12;
XXVI, 12, n. 17.)] Auctor noster omnipotens Deus a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.