PL 83, col. 1084
De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
XLVI. Maximus, ep. Caesaraugustan.
Hactenus Isidorus.
Hinc Braulio, ep. Caesaraug.
XLVII. Isidorus, ep. Hispal.
CAPUT PRIMUM.
2. Xystus episcopus Romanae urbis, et martyr, composuit
ad instar Salomonis librum Proverbiorum, tam
brevi eloquio, ut 140 in singulis versiculis singulae
explicentur sententiae. Cui quidem opusculo haeretici
quaedam contra ecclesiasticam fidem inseruerunt,
quo facilius, sub nomine tanti martyris, perversorum
dogmatum reciperetur assertio. Sed is qui catholicum
sese meminit, probando legat, et ea quae veritati
contraria non sunt recipiat. Quidam autem putant
eumdem librum ab haereticis, non a Xysto, fuisse
dictatum. Refellit autem hanc opinionem beatissimus
Augustinus, qui in quodam opere suo ab eodem
martyre hoc opus compositum esse fatetur.
CAPUT II.
3. Macrobius diaconus studium sancti Cypriani ingeniumque
secutus, complexus est congrua ex utroque
Testamento adversus versutias haereticorum capitula,
de scilicet Dei Patris majestate, et Filii Dei
adventu, ejus incarnatione, sive passione, resurrectione,
et ascensione in coelos, parique modo, et de
electione gentium, et reprobatione Judaeorum. Deinde
subjecit etiam caetera ad utilitatem vitae et disciplinae
religionis pertinentia, omnia haec in centum distincta
capitulis.
CAPUT III.
4. Philastrius, Brixiensis episcopus. Hic longe ante
beatissimum Augustinum edidit librum de Haeresibus,
singulas quasque demonstrans, sive quae in populo
Judaeorum ante incarnationem Christi fuerunt, quas
viginti octo enumerat, sive quae post Domini adventum
Salvatoris, adversus catholicam fidem exortae
sunt, quas idem centum viginti octo esse describit,
sicut de eo idem vir magnae gloriae Augustinus, et
doctor clarissimus, meminit.
141
CAPUT IV.