PL 83, col. 1087

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

etiam concilio quamplurimas edidit ipse sententias.
7. Hic autem post longum senium vetustatis, id est,
post 143 centesimum primum annum in ipso jam
limine vitae a fidei limitibus subruens, serpentis jaculo
concidit. Nam accersitus a Constantio principe, minisque
perterritus, metuens ne senex et dives damna rerum
vel exsilium pateretur, illico Arianae impietati
consensit, et vocabulum homousion, quod simul cum
Patribus sanctis caeteris Ecclesiis sequendum tradiderat,
arreptus impietatis furore, damnavit: cujus quidem
vitam, ut meruit, confestim exitus crudelis finivit.
CAPUT VI.
8. Toranius Ruffinus scripsit ad quemdam Paulinum
presbyterum de Benedictionibus patriarcharum
triplici intelligentia librum satis succinctum, et clara

brevitate compositum. Hic autem juxta mysticum
sensum, ea quae de Dan, filio Jacob, scripta sunt, non
recte de Domino nostro interpretatur, dum procul
dubio ad Antichristum eadem pertinere sanctorum
Patrum probet assertio.
CAPUT VII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.