PL 83, col. 451

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

bonum [(Psal. XLIV, 2)]
. Atque alibi ipse Pater
sic dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te [(Psal.
II, 7)]
. 3 Quod non est dictum David, neque ulli
sequentium regum. Nam ibi additur: Pete a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam terminos terrae. Quod neque David, neque genti
Hebraeorum concessum est, nisi tantummodo Christo,
cujus nomen est per omnes gentes diffusum, cui
et reges obediunt, et gentes serviunt, sicut et alibi de
eo scriptum est: Adorabunt eum omnes reges terrae,
omnes gentes servient ei [(Psal. LXXI, 11)]
.
4. Item Salomon, dum Patris nomen mysteriumque
nativitatis Christi secundum deitatem vellet
agnoscere, his verbis intonat in Proverbiis dicens: Quis ascendit in coelum, atque descendit? quis colligavit

aquas, quasi in vestimento? quis suscitavit omnes
terminos terrae? quod nomen est ejus, aut quod nomen
filii ejus, si nosti?
[(Prov. XXX, 4)]
.
5. Hunc Filium Dei in Daniele rex ille impius aspiciens,
dixit: Ecce ego video viros quatuor solutos, et
ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis
est, et species quarti similis Filio Dei [(Dan. III, 92)]
;
quem fideliter credimus, nec ullatenus dubitamus Dominum
Salvatorem esse. Sed objicitur quod in
Daniele iste Filius Dei superius etiam angelus nominatur [(Dan. III, 49)] .
Assentio. Nam et Christus Filius
Dei angelus dicitur. Sic enim ait propheta de
ipso: Veniet ad templum sanctum suum dominator,
quem vos quaeritis, et angelus Testamenti, quem vos
desideratis [(Malach. III, 1)]
.
6. Christus enim in eo quod a Patre genitus est,
Filius Dei vocatur; in eo vero, quod saepe a Patre
missus ad annuntiandum patribus legitur, angelus
nominatur. De quo etiam ipse Pater ad legislatorem
ita protestatur, dicens: Ecce mitto angelum meum,
qui praecedat, et custodiat te in via, et introducat in
locum quem paravi; observa eum, et audi vocem ejus,
nec contemnendum putes, quia non dimittet, cum peccaveris,
et est nomen meum in illo [(Exod. XXIII, 20)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.