PL 83, col. 460

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

una divinitas praedicanda est secundum Moysi sententiam
dicentis: Audi, Israel, Deus, Deus tuus,
Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
. Et iterum: Ego sum
Deus, et praeter me non est alius [(Isai. XLV, 21)]
.
12.
Sed contra haec objicit perniciosa Judaeorum
perfidia, dicens: Si Pater Deus est, et Filius Deus
est; ergo duo dii sunt, et non unus Deus. Pro me ergo
audiant Isaiam, utramque personam unum Deum
dicentem: Tu es Deus, et in te est Deus. In eo enim
quod dicit: Tu es Deus, Patrem ostendit; in eo vero
quod subjecit: In te est Deus, Filium declaravit.
13.
Sed tamen, ut eumdem Patrem et Filium unum
Deum ostenderet, subjecit: Non est absque te Deus,
vere tu es absconsus Deus, Deus Israel. Alias quoque
unitum nomen Patris et Filii comprobatur, ipso

Patre ad legislatorem Moysen ita testante: Attende
illi, et ne inobediens ei fueris; est enim nomen meum
in illo.
14
CAPUT V. Quia Filius Dei, Deus, homo factus est.
1. Hucusque mysterium coelestis nativitatis in
Christo, et significantiam divinae Trinitatis ostendimus.
Dehinc Scripturae auctoritate eumdem Filium
Dei natum in carne monstremus, manifestantes
primum, quia idem Filius Dei propter nostram salutem
incarnatus, et homo factus est. Sic enim de eo
praedicat Isaias: Parvulus, inquit, natus est nobis,
et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus
super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis,
consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps

pacis; multiplicabitur ejus imperium, et pacis
ejus non erit finis [(Isai. IX, 6)]
.
2.
Parvulus enim Christus, quia homo; et natus
est nobis, non sibi; quod enim homo factus est, nobis
profecit, et ideo nobis natus est. Filius autem
datus est nobis: cujus, nisi Dei Filius? principatus
ejus super humerum ejus: sive quia crucem propriis
humeris ipse portavit: sive quia titulum regni super
humeros et caput ejus Pilatus scripsit.
3. Erubescant itaque impii Judaei, et agnoscant
vocari Christum Filium Dei vivi natum, et per assumptionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.