PL 83, col. 462

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

fiunt quadriginti nonaginta. Ideo tot annos fuisse
credendum est a Daniele usque ad Christum. A tempore
itaque Danielis prophetae usque ad praesens
tempus plus quam centum quadraginta hebdomadae
enumerantur. Ideoque jam advenit Christus, quem
annuntiabat sermo propheticus.
8.
Post septuaginta enim hebdomadas et natus et
passus ostenditur Christus, et civitatem Jerusalem in
exterminationem fuisse, et sacrificium, unctionemque
cessasse. Sic enim subjecit idem propheta: Et
occidetur Christus, et civitatem, et sanctuarium dissipabit
populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas,
et post finem belli statuta desolatio. Post passionem
igitur Christi venit Titus, et debellavit Judaeos, et
destruxit urbem, et templum, et cessaverunt libamina

et sacrificia. Quae ultra illic celebrari non potuerunt.
Ut impleretur quod fuerat ante a propheta praedictum.
9. Sed, o duritia cordis Judaici! quia ipsi Christum
interemerunt, inde eum adhuc venisse non
credunt. Probavimus Dominum nostrum Jesum Christum
secundum carnem jam natum fuisse. Sed adjicit
incredulus cur in carne venit? Audi ergo causam.
Deus cum hominem fecisset, summa beatitudine
praeditum, et divinae imaginis decore ornatum, posuit
eum in paradiso, ut esset Deo subjectus, et
caeteris creaturis praelatus.
10. Ille autem rebellis effectus, contempta divinitate,
interdictum violavit praeceptum: quem projectum
ob superbiam Deus non occidit, sed exsulem
paradiso fecit, exspectans ut per poenitentiam reparari

posset ad veniam; et cum ille non revocaretur
ad viam virtutis, dedit legem per Moysen, ut vel
per ipsam reverteretur ad amorem Dei, et operationem
justitiae. Sed cum ne hanc quidem contumax et
incredulus custodiret, venit tandem 17 Filius Dei, et
corpus humanum assumpsit, ut dum videretur, crederetur;
omissisque mundus daemonum simulacris
reconciliaretur gratiae Conditoris.
11. Haec est causa nativitatis Christi, quem Judaei,
etsi patiantur natum, scandalizantur tamen crucifixum
et mortuum: non intelligentes quia sicut propter
redemptionem mundi illum decuit nasci, ita et
pati oportuit, cujus passionem et mortem in suo loco
Scripturarum testimoniis approbabimus. Nunc vero
sequamur debitum ordinem, et cujus demonstrata

est post gloriam deitatis humana nativitas, demonstretur
et genus, et patria incipientes primum de
nomine ejus loqui.
CAPUT VI. De nomine Jesu.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.