PL 83, col. 464

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

femore meo, et jura per Deum coeli [(Gen. XXIV, 2)]
.
Quo verbo Christum Deum coeli de genere suo testabatur
in carne esse venturum. Per femur enim genus
intelligitur; significabatur enim de semine Abrahae
futurum in carne Deum coeli: de quo semine per
Isaac facta fuerat ei a Domino repromissio. In semine,
inquit, tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII,
18)]
, id est, 19 in Christo, de quo Psalmista ait: Et
benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes
magnificabunt eum [(Psal. LXXI, 17)]
.
2.
De hoc semine, et per eumdem Isaiam vox
Domini loquitur: Educam, inquit, de Jacob semen,
et de Juda possidentes montes meos [(Isai. LXV, 9)]
. De
quo alibi idem propheta: Nisi Dominus Sabaoth,
reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et

quasi Gomorrha similes facti essemus [(Isai. I, 9)]
.
CAPUT VIII. De tribu Juda ortus est Christus.
1. Et quia de tribu Juda secundum carnem Christus
exspectandus esset, Jacob patriarcha significat,
dicens: Non deficiet princeps ex Juda, nec dux de
femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est. Et ipse
erit exspectatio gentium [(Gen. XLIX, 10)]
. Certum est
enim, usque ad ortum Christi non defuisse principes
populi Judaeorum ex genere Juda, nec duces de femoribus
ejus usque ad Herodem alienigenam regem,
qui per ambitionem regni irrepserat potestatem.
2. Statim enim ut hoc factum est, et defecit dux
ex semine Judae, advenit ille qui mittendus erat,
quem gentes et populi exspectabant. Judaei autem

pervicacia impudicae frontis dicunt nondum esse id
tempus expletum, mentientes nescio quem regem 20
ex genere Judae in extremis Orientis partibus regnum
tenere.
3.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.