PL 83, col. 466
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
4. Qui aedificaret domum Domini, non de parietibus
manufactis, sed de lapidibus vivis et pretiosis,
id est, sanctis et fidelibus. Nam et illud, quod subjecit: Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in
sempiternum coram me
[(II Reg. VII, 16)]
, attendat et
aspiciat quisquam non de Salomone esse pronuntiatum.
Salomon quippe domum plenam fuisse mulieribus
alienigenis colentibus idola, et ipse ab eis rex idololatria
seductus, atque dejectus, dum bonus fuisset in
initio, malos exitus habuit.
5.
Ergo quis est iste cujus domus est fidelis in perpetuum,
et qui post mortem David promittitur suscitandus?
Ille utique est de quo ipse David exaestuans
clamat, dicens in Psalmo octogesimo octavo: Tu
vero distulisti Christum tuum [(Psal. LXXXVIII, 39)]
.
Non est ergo ille Salomon, sed nec iste David dilatus
est Christus. Ecce apparuerunt promissiones praedictae,
non in Salomone, sed in Christo Domino nostro,
qui ex David genere ortus est, fuisse completae.
6.
De quo per Jeremiam ipse Dominus dicit: Ecce
dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen
justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium
et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et
Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt
eum, Dominus justus noster [(Jerem. XXIII, 5, 6)]
.
7.
Iste est qui per Nathan ex semine David promittitur [(I Paral. XVII; II Reg. VII)] ,
qui etiam 22
per Isaiam prophetam ita pronuntiat: Egredietur,
inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet [(Isai. XI, 1)]
.
Haec virga de radice Jesse virgo est
Maria, de David radice exorta, quae genuit florem
Dominum Salvatorem, de quo etiam sequitur: Et
requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae
et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini.
8.
Ideo autem tanta dona spiritus super eum praedicantur,
quia in eo non ad mensuram Spiritus inhabitat
sanctus [(Joan. III, 34)] , sicut in nobis, sed tota
inest ei plenitudo divinatis et gratiarum [(Colos. II, 9)] .
Iste est qui non secundum visionem oculorum et
auditum aurium judicat, sed est justitia cingulum
lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus [(Isai.
XI, 3)] . In cujus Ecclesia habitat lupus cum agno: ille
utique qui solebat ab ea rapere praedam, dum ad eam
convertitur, cum innocentibus commoratur.