PL 83, col. 472

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
De his muneribus et David praedicavit, dicens: Et dabitur ei de auro Arabiae
[(Psal. LXXI, 11)]
. Et 29
rursus: Reges Tharsis, et insulae munera offerent, reges
Arabum, et Saba dona adducent. Nam et magos reges
habuit Oriens.
CAPUT XIV. A Deo Patre unctus est.
1.
Et quia non oleo isto humano unctus est Christus,
sicut caeteri reges et pontifices Hebraeorum, sed
a paterno Spiritu unctus est, Isaias ex persona ejusdem
Christi sic cecinit, dicens: Spiritus Domini super
me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum [(Isai. LXI, 1)]
.
2. Simili modo et Psalmographus, divino afflatus Spiritu,
ita ad eumdem Christum loquitur, dicens: Sedes
tua, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni
tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea
unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae, prae consortibus
tuis [(Psal. XLIV, 7)]
. In qua sententia primo propheta
divinitatem Christi ac perpetuitatem demonstrat.
3. Sequenter per aequitatis virgam sceptrum potestatis
ejus regnumque denuntiat. Postremo quod
idem Deus a Deo unctus sit, indicat, non quidem oleo
communi, sicut caeteri participes sui, id est, principes,
qui imaginario praecesserant, sed oleo laetitiae,
quo mystice demonstratur Spiritus sanctus, cujus
coelesti infusione, et virtute Christus est consecratus.
CAPUT XV. Quod pauper et abjectus primo adventu venit.

1. Quia pauper et abjectus in primo adventu suo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.