PL 83, col. 474

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum
sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit,
et pro transgressoribus oravit.
6. In qua lectione non solum, quia abjectus apparuit
Christus, sed etiam ibi ejus generatio coelestis
exprimitur, infirmitas quoque susceptae carnis ejus
manifestatur, contumelia quoque passionis ejus,
crux, mors, sepultura ibi monstratur, et quod innocens
damnatur, et tacens ibi patitur.
7. Deus enim suscipiens in carne pauperis formam
se humiliare dignatus est, nostrique causa, ut salus
perditis redderetur, etiam usque ad mortem obediens
factus est, quod alibi idem Isaias praefatus est: Non
clamabit, neque audiet quis in plateis vocem ejus;
calamum quassatum non conteret, et linum fumigans

non exstinguet; sed in veritate proferet judicium,
quousque ponam in terra judicium, et in nomine ejus
gentes sperabunt [(Isai. XLII, 2)]
.
8. Et Jeremias, quod veniret Deus in carne abjectus,
et humilis, ita praedixit: Domine, fac propter
nomen tuum, quia multae sunt aversiones nostrae. Tibi
peccavimus, exspectatio Israel, salvator ejus in tempore
tribulationis. Quare quasi colonus futurus es in terra?
et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus
es, quasi vir vagus, et fortis, qui non potest salvare?
Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum
est super nos, ne derelinquas nos [(Jerem.
XIV, 7)]
.
9. Dum enim dicit, tibi peccavimus, exprimit Judaeorum
personam, 32 qui in Deum peccaverunt,

quando venientem eum in forma hominis crucifixerunt;
obtulit enim se aspectibus hominum, tanquam
vagum hominem, et inquilinum; illi autem putantes
hoc tantum esse quod videbatur, occiderunt hominem,
quasi qui non posset salvare.
CAPUT XVI. Quia signa et virtutes fecit.
1. Genera quoque et virtutes curationum tanto
ante praescripta sunt per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce Deus noster, ipse veniet, et salvabit nos.
Tunc aperiuntur oculi caecorum, et aures surdorum
audient. Tunc saliet claudus, quasi cervus, et plana
erit lingua mutorum
[(Isai. XXXV, 4)]
. Et iterum: Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.