PL 83, col. 815

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

virtus et inveterata malitia, vel violenta
incursio expulsa fugetur.
3. Hoc significat lunaticus ille, quem increpavit
Jesus, et exiit ab illo daemonium [(Matth. XVII)] . Potestas
autem diaboli exorcizatur, et insufflatur in
eis, ut ei renuntient, atque, eruti a potestate tenebrarum, 459
in regnum sui Domini per sacramentum
baptismatis transferantur. Quod quia parvuli per
se renuntiare non possunt, per corda et ora gestantium
adimpletur. Sales autem in ministerium catechumenis
dandos a patribus ideo est institutum, ut
eorum gustu condimentum sapientiae percipiant, neque
desipiant a sapore Christi; nec sint fatui, et
retro respiciant, sicut uxor Lot [(Gen. XIX)] , ne
malum exemplum dantes ipsi remaneant, ut alios

condiant.
4.
Quemadmodum illa, quae, cum liberaretur a
Sodomis, in via posita retro respexit, ibique remansit
statua salis. Quo signo condirentur hi qui per fidem
mundo et actibus desideriisque ejus renuntiant, ut
affectionis pristinae non recordentur, neque ad saeculi
illecebras revocentur, quia, secundum Salvatoris
sententiam, ponens manum suam super aratrum, et
respiciens retro, regno coelorum aptus esse non potest [(Luc. IX, 62)] .
CAPUT XXII. De competentibus.
1.
Post catechumenos secundus competentium
gradus est. Competentes autem sunt, qui jam post
doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam

Christi percipiendam festinant. Ideoque appellantur
competentes, id est, gratiam Christi petentes; nam
catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. Sunt
enim quasi hospites, et vicini fidelium, deforis audiunt
mysteria, et gratiam, sed adhuc non appellantur
fideles.
2. Competentes autem jam petunt, jam accipiunt,
jam catechizantur, id est, imbuuntur instructione
sacramentorum. Istis enim salutare symbolum traditur,
quasi commonitorium fidei et sanctae confessionis
indicium, quo instructi agnoscant quales jam ad
gratiam Christi exhibere se debeant.
460
CAPUT XXIII. De symbolo.
1. Symbolum autem, quod iidem competentes

accipiunt, tali ratione institutum majores nostri dixerunt;
tradunt enim his verbis. Quod post ascensionem
Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum
per adventum sancti Spiritus discipuli ejus inflammati
linguis omnium gentium loquerentur, quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.