PL 83, col. 896

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

unctio altaris, confectio chrismatis, ipse praedicta
officia et ordines ecclesiasticos constituit, ipse sacras
virgines benedicit; et dum praesit unusquisque
in singulis, hic tamen est in cunctis. Hi sunt ordines
et ministeria clericorum, quae tamen auctoritate
pontificali 559 in archidiaconi cura, et primicerii,
ac thesaurarii sollicitudine dividuntur.
11. Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et
Levitis, ad quem ista ministeria pertinent: ordinatio
vestiendi altaris a Levitis, cura incensi, et sacrificii
deferendi ad altare, cura subdiaconorum de subinferendis
ad altare in sacrificio necessariis, sollicitudo
quis Levitarum Apostolum et Evangelium legat,
quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis
diebus, aut solemnitatum. Sollicitudo quoque parochitanorum,

et ordinatio, et jurgia ad ejus pertinent
curam; pro reparandis dioecesanis basilicis ipse suggerit
sacerdoti; ipse inquirit parochias cum jussione
episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochitanarum,
gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo
idem defert.
12. Collectam pecuniam de communione ipse accipit,
et episcopo ipse defert, et clericis partes proprias
ipse distribuit. Ab archidiacono nuntiantur episcopo
excessus diaconorum; ipse denuntiat sacerdoti
in sacrario jejuniorum dies, atque solemnitatum; ab
ipso publice in ecclesia praedicantur. Quando autem
archidiaconus absens est, vicem ejus diaconus sequens
adimplet.
13. Ad primicerium pertinent acolythi, et exorcistae,

psalmistae, atque lectores, signum quoque
dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate,
et officium meditandi, et peragendi sollicitudo. Lectiones,
benedictiones, psalmum, laudes, offertorium,
et responsoria quis clericorum dicere debeat; ordo
quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate
et tempore; ordinatio pro luminariis deportandis; si
quid etiam necessarium pro reparatione basilicarum,
quae sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti; epistolas
episcopi pro diebus jejuniorum parochitanis per
ostiarios iste dirigit; clericos quos delinquere cognoscit
iste distringit: 560 quos vero emendare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.