PL 83, col. 904
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
prohibitiones de contrarietate haereseum esse
recipiendas.
7.
Spiritum vero sanctum esse Patris, et Filii, et
a Patre, et a Filio mitti, atque procedere ab utroque,
sanctae Scripturae testimoniis clarius demonstremus.
Apostoli verba sunt haec: Si spiritus ejus,
qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, et caetera [(Coloss. II, 12)] .
Et alibi: Misit Deus Spiritum
Filii sui in corda nostra [(Galat. IV, 6)]
. Ecce manifeste
patet apostolicis verbis Spiritum sanctum esse Dei
Patris suscitantis a morte, et Dei Filii suscitati, qui
non tres dii, sed unus est credendus, et adorandus,
sicut Moyses testatur: Audi, inquit, Israel, Dominus
Deus tuus, Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
.
8.
A Patre Spiritum sanctum mitti, Dominus in
Evangelio loquitur dicens: Paracletus Spiritus sanctus,
quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit
omnia [(Joan. XIV, 26)]
. Et quod mittatur a Filio,
ipsa veritas dicit: Cum venerit Paracletus, quem ego
vobis mittam a Patre [(Joan. XV, 26)]
. His itaque plenarie
declaratur, sancti Spiritus missionem a Patre
esse, 569 et a Filio. A Patre nempe Spiritus sanctus
procedere ostenditur, cum dicitur: Spiritus
veritatis, qui a Patre procedit [(Joan. XV, 26)]
; a Filio
vero, cum post resurrectionem suam insufflavit, et
discipulis suis dixit: Accipite Spiritum sanctum [(Joan.
XX, 22)]
.
9.
Isaias etiam in persona Patris dicit: Spiritus a
facie mea egredietur. Dei Patris verbum, vel facies
Unigenitus ejus est, homo enim per faciem a nobis
agnoscitur, et Deus Pater per Filium innotuit mundo;
unde Filius ait: Pater, manifestavi nomen tuum, hominibus,
quos dedisti mihi [(Isai. LVII, 56)]
. Et illud: Notum feci eis nomen tuum, et notum faciam
[(Joan.
XVII, 6, 26)]
. Possumus ad haec latius probanda plura
inducere; sed forsitan, cui non sufficiunt ista, multa
non proderunt ad salutem, quia animalis homo non
percipit ea quae Dei Spiritus sunt [(I Cor. II, 14)]
, arbitrans
esse stultitiam quae dicuntur, et quia profecto
hoc ex contemptu ignorantiae provenit, ignorans ignorabitur.
10.
Dum autem sanctae Trinitatis personas loquendo
distinguimus, summopere curemus ne individuam,
ac simplicissimam essentiam unius Dei dividere
videamur. Sed quid sit illud ineffabile Patris
generare,
illud etiam inaestimabile Filii nasci, generari,
vel exire; atque illud incomprehensibile Spiritus
sancti a Patre et Filio mitti, vel procedere, et caetera,
quae hujusmodi de personarum varietate dicuntur, si
non capimus mente, capiamus fide, ut salvi esse
perpetuo mereamur.
11.
Ecce brevitate qua valui tuis inquisitionibus
satisfeci. Sed quod subjecisti, habere te haereticos,
cum quibus assidue disputas, et quos ad fidem catholicam
studes revocare, laudamus zelum, sed audaciam
reprehendimus. Dicit namque Scriptura divina: