PL 83, col. 906
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
consuevit aqua adhiberi, quia 571 utrumque de latere
Christi, videlicet, sanguis et aqua profluxit. Caetera
vero pertinent ad decorem sacramenti, futurorum
exemplum, ad nostram et eorum humiliationem,
atque in Dei laude exercitationem, et cum praedictorum
facta fuerit consecratio, non, ut quidam putant
indocti, sub panis specie sola caro Christi, et in calice
tantummodo sumitur sanguis; sed in utroque Deus
et homo, in corpore glorificato totus et integer Christus,
integer Christus in calice, panis vivus, qui de
coelo descendit, totus est in utroque.
3.
Ipse est panis qui reficit, non deficit; panis qui
totus a singulis sumitur, et in nulla sui parte minuitur;
visibilis angelis, fide non dubia creditur a nobis
miraculose et invisibiliter totus in sumentibus singulis,
et integra sui essentia visibiliter totus semper
regnat in coelis; quia vero Orientales Romanorum,
sive nostras consuetudines impudenter obtrectando
reprehensionis abolitione impugnare nituntur, ad
arma divini oraculi concurrentes nos, quantum potuerimus,
easdem defendere veritate praevia insurgemus.
4.
Dominus enim noster Jesus Christus, quando
discipulis corporis sui mysterium agendum tradidit,
non legitur accepisse panem fermentatum, vel azymum,
sed accepit panem, et dedit discipulis suis,
dicens: Hoc est corpus meum; hoc facite, quotiescunque
sumitis, in meam commemorationem [(Luc.
XXII, 19)]
. Legitur tamen praecepisse Dominum Moysi
ut pascha cum azymis panibus et lactucis agrestibus
manderetur, et apud quemcunque Hebraeorum fermentatus
panis per septem dies paschae inveniri
posset, occideretur [(Exod. XII)] . Dominus igitur noster
pascha secundum legem celebravit, et in coena
suum corpus sub panis et vini specie discipulis edendum
tradidit, et eis eumdem conficiendi tradidit
potestatem, atque panem azymum cum quo pascha
agebatur obtulit.
5.
Similiter sacratissimum corpus ejus non legitur
pannis sericis, vel laneis, sed mundis linteaminibus
in sepultura involutum fuisse. Ergo, cujus mysterium
passionis et sepulturae, eum quotidie immolando,
geritur in altare, a tramite recto deviare non
possunt, qui in pane azymo, vino et aqua, additis et
mundis, sanctisque linteaminibus, secundum consuetudinem
Ecclesiae Romanae corporis et sanguinis Domini
sacrosanctum sacrificium student conficere.
Videtur etiam Dominus nobis favere in Exodo dicens: Non
572 immolabis, inquit, super fermento sanguinem
hostiae meae
6.
Quod etiam de vase agitur ligneo fictili, vel
metallino, quo agitur immolatio sacrificii, quia nullus
evangelistarum expresse ostendit cujusmodi fuerit,
ad legis videtur recurrendum potius auctoritatem,
quia in ministerio tabernaculi, aut domus Dei
nulla vasa sacrae unctionis oleo delibuta leguntur