PL 83, col. 908

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Domino charissimo et virtutibus inclyto Eugenio
episcopo Isidorus.
1. Vestrae sanctitatis litteras per nuntium suscipiens
Verecundum, rerum omnium Conditori grates
impendimus, quod Ecclesiae sanctae suae mentis et
corporis vestri valetudinem conservare dignatur;
atque ad inquisita pro modulo parati satisfacere,
exoramus orationum vestrarum suffragiis ab aerumnis
opprimentibus a Domino sublevari. Verum quod
in quibusdam quaestionibus venerabilis vestra fraternitas,
licet vos non ignoremus peritos, me compulit
respondere, majoris sententiae innodatio, nisi
ex dispensationis articulo a minori nequaquam valeat

enodari, sed potius ab inferiori prolata, a superiore
jure mediante cassetur. Orthodoxi quidem
Patres Spiritus sancti auctoritate praevia sanxerunt;
aliter autem quolibet astruente, sicut est vestrae
prudentiae cognitum, pravum suborietur, scilicet
gloriatio securis contra eum qui secat in eam [(Isai. X, 15)] .
2.
Quod vero de parilitate agitur apostolorum,
Petrus praeeminet caeteris, quia a Domino audire
meruit: Tu vocaberis Cephas, tu es Petrus [(Joan. I,
42)]
, et caetera, et non ab alio aliquo, sed ab ipso
Dei et virginis filio honorem pontificatus in Christi
Ecclesia primus suscepit. 574 Cui etiam post resurrectionem
Filii Dei ab eodem dictum est: Pasce
agnos meos [(Joan. XXI, 15)]
, agnorum nomine Ecclesiarum

praelatos notans. Cujus dignitas potestatis
etsi ad omnes catholicarum episcopos est transfusa,
specialius tamen Romano antistiti singulari quodam
privilegio, velut capiti, caeteris membris celsior permanet
in aeternum.
3.
Qui igitur debitam ei non exhibet reverenter
obedientiam, a capite sejunctus, Acephalorum schismati
se reddit obnoxium, quod sicut illud sancti.
Athanasii de fide sanctae Trinitatis sancta Ecclesia
approbat, et custodit, quasi sit fidei catholicae articulus: Quod nisi quisque fideliter firmiterque crediderit,
salvus esse non poterit.
Haec vestrae dulcissimae
charitati breviter praelibavi, considerans illud philosophi
pauca sufficere sapienti.
EPISTOLA IX. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO.

Domino meo et Dei servo, Braulioni episcopo,
Isidorus.
1. Omni desiderio desideravi nunc videre faciem
tuam, et utinam aliquando impleret Deus votum
meum, antequam moriar. Ad praesens autem deprecor
ut commendes me Deo orationibus tuis, et, ut in
hac vita spem meam impleat, et in futura beatitudinis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.