PL 83, col. 96
Differentiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
temporis, antequam quid eveniat, metus et cupiditas;
alia duo praeteriti, cum quid acciderit, gaudium et
dolor.
161. Octo sunt autem perfecta, vel principalia vitia,
quae omne genus humanum inquietant, ex quibus vitiorum
turba exoritur copiosa, id est: gulae concupiscentia,
fornicatio, avaritia, invidia, tristitia, ira, inanis
gloria, novissima dux ipsa et harum radix superbia. Ex
quibus omnibus duo sunt carnalia, fornicatio et ingluvies
ventris; reliqua spiritualia.
162.
Quae quidem in membris suis taliter distinguuntur.
Gulae concupiscentia in quinque modis distinguitur:
primo modo, si ante tempus cibos quis
appetat, sicut Jonathan gustu mellis jejunium solvit.
Secundo modo, si lautiores escas quaerat, sicut populus,
eremi manna contempto, carnes Aegyptias concupivit.
Tertio modo, si diligentius quisquam communes
cibos procuret, sicut filii Heli extra morem
crudam ab offerentibus carnem tollebant, quam sibi
accuratius praepararent. Quarto modo, si viles escas
nimium quisque sumat. Unde et propheta Sodomam
de panis saturitate accusat. Quinto modo, si quis ex
desiderio quodcunque sumat, sicut Esau pro lenticulae
concupiscentia perdidit primogenita sua.
163.
Fornicatio quoque trimodo genere discernitur.
Primo quidem, dum per voluptatem luxuriae commistio
carnis expletur; altero, dum sola attrectatione
luxus carnis per immunditiam provocatur; 113
tertio, dum intentione turpis cogitationis nocturna
quisque illusione polluitur. Est et quartum genus
fornicationis juxta Scripturam, omnis, scilicet, illicita
corruptio mentis, sicut idololatria et avaritia,
ex quibus fit praevaricatio legis propter illicitam concupiscentiam.
164.
Porro avaritia in geminam distingutur poenam,
id est in concupiscentiam augendae rei, et in
metum rei carendae. Sicut etiam quidam ait: Non
enim unquam expletur neque satiatur cupiditatis
sitis. Neque solum ea quae habent amore augendi
excruciantur, sed etiam amittendi metu.
165.
Ipsa quoque invidia duplici afficitur flamma,
id est, cum aut meliori invidet in id quod ipse non
est, aut dum quemlibet consimilem esse sibi aequalem
dolet.
166.
Sequitur tristitia, cujus tria sunt genera,
quarum prima, ut ait Cassianus, temperata et rationabilis,
de delictorum poenitudine veniens; altera
perturbata, irrationabilis, de anxietate mentis seu
desperatione peccatorum exoriens; tertia de iracundia,
vel de illato damno, vel desiderio praepedito
procedens.
167. Jam vero inanis gloria quadripartitam habet
jactantiam. Nam sunt qui habent dona et donantem