PL 84, col. 385

Concilia Hispaniae (Auctores varii), J. P. Migne

statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est,
violaverit aut regem nece attrectaverit, aut potestate
regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium
usurpaverit, anathema in conspectu Christi
et apostolorum ejus sit, atque ab Ecclesia catholica
quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et
ab omni consortio Christianorum alienus, et damnatus
in futuro Dei judicio habeatur cum participibus
suis, quia dignum est qui talibus sociantur ipsi etiam
damnationis eorum participationi obnoxii teneantur.
Hoc etiam tertio acclamamus dicentes: Quicunque
amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet
meditatione vel studio sacramentum fidei suae
quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu
vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est, violaverit

aut regem nece attrectaverit, aut potestate
regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium
usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus
sancti et martyrum Christi, atque ab Ecclesia
Christi catholica quam perjurio profanaverit efficiatur
extraneus et ab omni communione Christianorum
alienus, neque partem justorum habeat sed
cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condemnetur
una cum eis qui eadem conjuratione nituntur,
ut par poena perditionis constringat quos in
pernicie prava societas copulat: et ideo si placet
omnibus qui adestis haec tertio reiterata sententia,
vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universo clero
vel populo dictum est: Qui contra hanc vestram definitionem
praesumpserit, anathema Maran atha, hoc

est perditio in adventu Domini sit, et cum Juda
Iscariote partem habeat et ipse et socii eorum.
Amen.
Quapropter nos ipsi sacerdotes omnem Ecclesiam
Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda
et toties reiterata sententia nullum ex nobis praesenti
atque aeterno condemnet judicio, sed fidem promissam
erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenandum
regem custodientes ac sincera illi devotione famulantes,
non solum divinae pietatis clementiam in
nobis provocemus, sed etiam gratiam antefati principis
percipere mereamur. Te quoque praesentem regem
futurosque aetatum sequentium principes humilitate
qua debemus deposcimus, ut moderati et mites

erga subjectos existentes cum 390 justitia et pietate
populos a Deo vobis creditos regatis, bonamque vicissitudinem
qui vos constituit largitori Christo respondeatis,
regnantes in humilitate cordis cum studio bonae
actionis, nec quisquam vestrum solus in causis
capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico
cum rectoribus ex judicio manifesto delinquentium
culpa patescat, servata vobis inoffensis mansuetudine,
ut non severitate magis in illis quam indulgentia
polleatis; ut dum omnia haec auctore Deo pio
a vobis moderamine conservantur, et reges in populis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.