PL 86, col. 367

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

morientis, donec revertatur, et vivat. V\. Peccavimus
enim, inique egimus recedentes a te, et praecepta
tua non observavimus, nec fecimus. P. Quomodo. Non dicatur
Gloria; sed reiteretur R\.
In Laudibus.
Antiphona. Secundum multitudinem, Domine, miserationum
tuarum, dele omnes iniquitates nostras:
et munda nos ab injustitia nostra. Psalmus L.
Oratio. Secundum multitudinem miserationum
tuarum. fol. 150.
Ad Canticum. Antiphona. Tu Domine in aeternum
permanes, et sedes tua in saeculum saeculi.
Canticum Jeremiae [(Cap. V Threnorum)]
.
Memento Domine, quid factum sit nobis: * aspice,
et vide opprobrium nostrum.
Hereditas nostra conversa est alienis, * domus
nostra peregrinis.
Pupilli facti sumus velut non habentes patrem, *
matres nostrae quasi viduae.
Aquas nostras pecunia bibimus: * et ligna nostra
pretio comparavimus.
Cervicibus minabamur, lapsis * non dabatur requies.
Aegypto dedimus manum, * et Assyriis ut satiemur
pane.
Patres nostri peccaverunt, et non sunt: * nos
autem iniquitates eorum exolvimus.
Servi dominati sunt nobis: * nec est qui redimat
nos de manibus eorum.
In manibus nostris acquisivimus panem nostrum,

* a facie gladii, et solitudinis.
Pellis nostra, ut clibanus livida facta est * a facie
plagarum et fame.
Mulieres in Sion humiliatae sunt, * et virgines in
civitatibus Juda.
Principes in manibus suis suspensi sunt: * et facies
senum non glorificaverunt.
Electi moles volvebant, * et juvenes in ligno confixi
sunt.
Senes ad portam defecerunt, * et electi a psalmis
cessaverunt.
Dissolutum est gaudium cordis nostri: * versus
est in luctum chorus noster.
Cecidit corona capitis nostri: * vae nunc nobis, quoniam
peccavimus.
Propter hoc factum est in dolore cor nostrum, et
obscurati sunt oculi nostri, * ne videant super montem
Sion quoniam exterminatus est, vulpes transierunt
per eum.
Tu autem Domine in aeternum permanes, * et sedes
tua in saeculum saeculi.
207 Et quid in contentione oblivisceris nostri? *
derelinquis nos in longitudinem dierum?
Converte nos Deus ad te, et convertamur: * renova
dies nostros, sicut antea.
Quia repellens repulisti nos, * iratus es contra nos
nimis valde.
Matutinarium.
Ad Benedictus. Antiphona. Vigilabant ante lucem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.