PL 86, col. 50

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

a malo, debet dici, sicut hic dictum est supra, usque
ubi dicit: Benedictio.
Dicat Presbyter.
Benedictio. Christus Dominus, qui ad redemptionem
nostram venit, non mutatione loci, sed veritate hominis
assumpti; clarificandos nos attollat in gloriam
regni. R\. Amen. Atque idem ad redimendum veniens,
redemptos nos a malis omnibus servet. R\.
Amen. Et quoniam ipse humiliatus iniquitatem nostram
abstulit; ipse gloriosus beatitudinis nobis praemia
donet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei
nostri, qui est benedictus, et vivit, et omnia regit
in saecula saeculorum. R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\.
Et cum.
Et nota, quod in fine omnium Benedictionum debet
dici modo supra dicto.
Lauda. Qui sedes super cherubim appare. P. Veni,
et salva nos, Domine. Alleluia. V\. Qui regis Israel,
intende: qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Veni,
et salva. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui
Sancto in saecula saeculorum. Amen.
P. Veni, et salva nos.
3 Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet
nomen; quique unum te esse innotescens
Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium
venisti in regem, ut redimeres saeculum: da
nobis, ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec
evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus
tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum

ad judicium veneris, te judice, gratulemur. R\. Amen.
Per misericordiam.
In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus
cum pace: R\. Deo gratias.
Sequens Commemoratio debet dici in fine omnium
Vesperorum per totum annum.
Lauda. Vespere, et mane, et meridie. P. Te laudamus,
Domine.
Oratio. Domine, Deus omnipotens, qui vespere, et
mane, et meridie unum diem vocari jussisti; et, ut
sol agnosceret occasum suum, imperasti; aperi,
quaesumus, tenebras cordium nostrorum, ut, te radiante,
cognoscamus te Deum verum et lumen
aeternum. R\. Amen.
Per misericordiam tuam.
Dicat Presbyter. In nomine Domini nostri Jesu
Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.
Notandum, quod in fine omnium Horarum semper
debet dici. In nomine Domini, ut hic supra.
Ad Matutinum.
Hymnus.
Aeterne rerum Conditor,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora,
Ut alleves fastidium.
Praeco diei jam sonat
Noctis profundae pervigil:
Nocturna lux viantibus,
A nocte noctem segregans.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.