PL 86, col. 63

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

dignatus es opere, quosque facinora aggravant vitiorum;
tuarum subleva miserationum: ut justitiam
tuam, quam coeli annunciant, agnoscamus, et gloriam
tuam cum omnibus populis videamus: ut inhabitet
gloria in terra nostra, et sit redemptio nobis, quam
alacres fide credimus esse venturam.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos a malo.
Amen.
A malo nos libera, et in tuo timore. ut supra.
Benediictio. Christus Dominus, qui ad hoc venit, ut
impietates a domo Jacob averteret; ad hoc iterum
veniet, ut redeuntes ad se a mortis potestate liberet.
R\. Amen. Et, qui dudum veniens, reconciliare dignatus
est mundum; ad judicium veniens, ab omni
nos poenarum liberet cruciatu. R\. Amen. Ut cum

illo gaudeamus in gloria, quem hic pura fidei incolimus
conscientia. R\. Amen.
Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus,
et vivit, et omnia regit in saecula saeculorum.
R\. Amen.
Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.
Oratio. Fac nos, Domine, juste. Require fol. 11.
11 FERIA IV.
Ad Matutinum.
Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea. P.
Et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L, et
cum ista oratione, quae sequitur.
Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet
nomen. Require in fol. 3.
Antiphona 1. In illa die repleta erit terra scientia

Domini, quasi aquae maris operientis: et radix Jesse,
quae stat in signum populorum. P. Ipsum gentes deprecabuntur.
V\. In sua justitia judicabit pauperes
populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit
calumniatorem. P. Ipsum gentes deprecabuntur. V\.
Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
etc. P. Ipsum gentes.
Oratio. Juxta est, Domine, dies Adventus, et jam
in januis est terribilis hora illa judicii. Sileat ergo
omnis caro a facie tua, et prolapsionis suae culpam
fletibus diluat: et, quia nos ista per nos facere non
valemus; per te id agere confidimus. Ideo poscimus,
ut, qui electos ad te vocando sanctificas, peccatores
coronandos beatitudine aeterna sustollas. R\.
Amen.
Per misericordiam tuam, etc.
Antiphona 2. Confortamini in Domino, et in potentia
virtutis ejus per omnem orationem, et obsecrationem
in Adventum Jesu Christi Domini nostri. V\.
Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec
extollatur luna. P. Per omnem orationem. V\.
Gloria, et honor Patri, etc. P. Per omnem orationem.
Oratio. Fac nos, Domine, juste, et sobrie, et pie in
hoc saeculo vivere, ut expectantes beatam illam spem
et adventum claritatis magnificentiae tuae, sic per
semitas curramus justitiae, ut merito accedere possimus
ad aeternam hereditatem. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.
Antiphona 3. Consolamini, consolamini, Populus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.