PL 86, col. 69

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

vaticinio in carne praedictus es nasciturus,
nascentia in nos virtutum corrobores. R\. Amen.
Quosque mysterio incarnationis suae adoptavit sibi
in filios, non patiatur quosquam a se effici alienos.
R\. Amen. Ut gaudium, quod aliquando de ejus fide
sumimus, per exhibitionem operum bonorum multiplicius
cumulemus. R\. Amen. Per misericordiam.
Lauda. Deus summus, terribilis super omnem
terram: alleluia. P. Subjecit populos nobis, et gentes
sub pedibus nostris. P. Elegit nos hereditatem
sibi, quam dilexit: alleluia, alleluia. V\. Omnes gentes,
plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P.
Subjecit populos. V\. Gloria, et honor
Patri. P. Elegit nos.
Oratio. Deus, qui manifeste venturus. Quaere in

Matutinis sequentibus.
Ad Matutinum.
Hymnus. Aeterne rerum conditor. fol. 3.
Oratio. Aeternum te Dominum, rerumque omnium
conditorem, cunctorum vox canit fidelium, qui et
certos temporum limites figis et metas, quibus nox
secernatur, et dies, aeterna lege constituis. Abyssus
etenim sapientiae tuae, ut mortalium levaret fastidium,
aliud labori concessit, aliud quieti servavit.
Praesta ergo, omnipotens Deus, ut mens aegra sopore,
dum gallo canente admonetur, alacriter currens
ad spem redeat lucis, et primitias diurni laboris
in tuis semper impendat officiis. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona. Multi dicunt animae meae: Non est
salus ipsi in Deo ejus. Psalmus III.
Antiphona. Lavabis me ab iniquitate. Psalmus L.
Antiphona. Exaltare super coelos, Deus, et super
omnem terram, gloriam tuam. Psalmus LVI.
Oratio. Clementissime Domine, qui es animarum
perpetua salus, et valida debilium virtus; libera nos
de viris sanguinum, et a telis hostium defende clypeo
tuo: mitte nobis de coelis invictum auxilium, et
conculcantes nos redige in opprobrium: quatenus 15
ad officium matutinum liberi consurgamus, et
vota nostra tuo sancto nomini fideliter impendamus.
R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona 1. Deus manifeste veniet, et Deus noster,

et non silebit. P. Et in circuitu ejus tempestas
valida. V\. Advocavit coelos sursum, et terram discernere
populum suum. P. Et in circuitu ejus. V\.
Gloria, et honor Patri, etc. P. Et in circuitu.
Oratio. Deus, qui manifeste venturus ad judicium
crederis, manifestam potentiam tuam in nobis
ostende tuae salvationis: ut, qui terribilis sustineris.
mitissimus, cum adveneris, sentiaris. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.
Antiphona 2. Veni ad liberandum nos: Domine
Deus virtutum converte nos. P. Et ostende faciem
tuam, et salvi erimus. V\. Qui regis Israel, intende:
qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Et ostende. V\.
Gloria, et honor Patri. P. Et ostende faciem tuam.
Oratio. Veni ad liberandum nos, Domine Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.