PL 86, col. 72

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

jam in januis est terribilis illa hora judicii. Sileat
ergo omnis caro a facie tua, et prolapsionis suae culpam
fletibus diluat. Et, quia nos ista per nos facere
non valemus, per te id agere confidimus. Ideo poscimus,
ut, qui electos ad te vocando sanctificas,
peccatores coronandos beatitudine aeterna sustollas.
R\. Amen.
Per misericordiam tuam, etc.
IN SECUNDA FERIA SECUNDAE HEBDOMADAE.
Ad Matutinum.
Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt, qui
tribulant me? tu autem, Domine, susceptor meus es. Psalmus
III. cum sua Oratione. Multiplicati sunt, Domine, fol.
8.
Antiphona 1. Montes et colles cantabunt coram

Deo, et omnia ligna silvarum plaudent manibus. P.
Quoniam veniet Dominus dominator in signum aeternum,
quod numquam auferetur. V\. Gaudebunt
campi, et omnia ligna cedri Libani, quas plantavit.
Illic passeres nidificabunt. P. Quoniam veniet Dominus.
V\. Gloria, et honor. P. Quoniam veniet.
Oratio. Dominator Domine, qui in signum aeternum
liberator mundi adveniens, montes et colles
coram te laudem fecisti clamare, cum tota in te viventia
approbasti; concede nobis, ut laudes, quas
glorioso nomini sancto tuo offerimus, acceptas tibi
semper efficias: ut, qui mundum redempturus, in
salutis signo ostensus es; mundum iterum judicaturus,
non ultorem, sed liberatorem te nostris oculis
manifestes. R\. Amen.
Per misericordiam tuam.
Antiphona 2. Adhuc modicum et consummabitur
indignatio. P. Et in illa die auferetur onus de humero
nostro, et jugum de collo nostro. V\. Videant
pauperes, et laetentur: quaerite Dominum, et vivet
anima vestra. P. Et in illa die. V\. Gloria, et honor. P.
Et in illa die.
Oratio. Jesu Salvator noster et Domine, qui jugum
legis a collo nostro praedicamento gratiae sustulisti,
et onus nostri humeri in tuis humeris excepisti;
concede precibus Ecclesiae tuae, ut, quae, consummata
indignatione, fidei tuae praecepto refulsit;
de consummata justitia mereatur a te, ad judicium 17
veniente, attolli: ut et hic feliciter vivat, et post
feliciori prospectu faciem divinitatis tuae laetabunda

aspiciat. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus, etc.
Antiphona 3. Ego ante te ibo, dicit Dominus. P.
Et gloriosos terrae humiliabo. V\. Deus, deorum
Dominus, locutus est, et vocavit terram. P. Et gloriosos.
V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et
gloriosos terrae humiliabo.
Oratio. Esto nobis, Domine, corona gloriae in die,
qua veneris saecula judicare per ignem: ut hic nos
pius vestias indumento justitiae, et post perfecta
gloriae libertate. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, etc.
R\. Ecce, Sion, dominator tuus cum jocunditate
veniet. P. Et omnes sancti gaudebunt super te cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.