PL 87, col. 1104

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

audeat loco, neque conserere fabulas, deambulationesque
peragere inquietas et otiosas; sed
residens, operi manuum, sive lectioni, intentus, aut
in orationis contemplatione defixus, signo universali
monitus surgat concitus, communi oratione aut operatione
detinendus, alias neque respicere, neque
appellare alium, citra permissionem sui senioris, est
quisquam e fratribus permittendus. In habitu quoque
et gressu monachi ita definitum est, ut nulla diversitas
esset, sed omnia cultu vestimentorum, non
vario, sed uno et sincero manerent, ingressu nullos
strepitus, neque saltus amplos tensis passibus facerent,
nec alibi, dum pergunt aspicerent, nisi ante
vestigia sua, cum loquuntur, ut lenta et silens vox
esset, juramento et mendacio carens, nec fraudem

studens, neque multiloquium diligens; murmurationem
omnino, et contradictionem, et rancorem
nesciens, vituperare, et judicare indemnem alium
pertimescens. Obedientia praeceptum est regulae, ut
impossibilibus quoque rebus opere atque affectu
ostentetur, et teneatur usque ad mortem videlicet,
sicut et Christus factus est Patri obediens usque ad
mortem [(Philipp. II)] . Simili quoque studio et patientiae
virtus est observanda, ut nusquam nec odio
violetur, nec injuria, nec contumeliis omittatur, sed
in sustentatione et tolerantia roboretur. Ruditas denique
et parcimonia ciborum et lectulorum duritia
amplectatur. Peculiaritas aut in utensilibus, aut in
vestimentis, aut in quibuslibet rebus, vilissimis saltem
et abjectis, omni modo vitetur. Quia abominatio

monachis est et infamia quidquam possidere superfluum,
aut reservare proprium, vel occultum, quod
non longe ab Ananiae et Saphirae exemplo segregatur.
Munus denique quodlibet, sive epistolas, nemo
monachus accipiat, neque uspiam sine benedictione
sui senioris progrediatur, nec cum laico loquatur,
nec cum monacho non jussus stet, sive fabuletur,
vel alium aliquem proximum videat, vel extraneum,
regulari sententia praefixum est. Nec jejunium solvat
quilibet ex monachis, nec priusquam in commune
reficient caeteri, vel postquam refecerint cum aliis,
quidquam quod ad edendum vel potandum pertinet
degustare praesumat, consuetudine jussum est diuturna.
CAPUT IX. De hebdomadariis.

Hebdomadarii per singulas sibi succedant hebdomadas,
orationem cum benedictione in ecclesia percipientes
abbatis. Et quando exeunt ita die Sabbati
explicata vespera, congregatis in unum ac residentibus
fratribus et meditantibus, manibus propriis aqua
calida singulorum abluant pedes, aliis lavantibus, et
aliis extergentibus linteo, sicque prostrati coram
abbate in conventu eodem veniam simul et benedictionem
ab omnibus generaliter petant. Sicque oratione
commendati abbatis pergant ad ministeria fratribus
exhibenda, plenissimam pro labore suo tempore
matutino benedictionem in ecclesia perceptuli
CAPUT X. De hospitibus, peregrinis et infirmis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.