PL 87, col. 16

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

Dei idcirco impositum est, quia transierant de
gente in gentem, et de regno ad populum alterum),
dedit eis Deus panem vel carnes de coelo, aquam
vero vel amaram dulcoravit, vel non habitam de
petra produxit, et sic eos per desertum quadraginta
annos ad terram promissionis circumduxit,
donec desuescerent idololatriam de qua erant educti,
et quam ubicunque venirent erant inventuri, a
qua sicut et de caeteris malis, de coelis illos cavere
monuit, et ad se cognoscendum, vel alia bona et
justa sectanda diligenter instructos, tandem in terram,
pollicitationis suae memor, miseratus introduxit.
Et ut pridem Rubrum mare, ita modo Jordanem
fluvium navigabilem siccis pedibus transmeare
praecepit et fecit. Dumque adhuc qui haec mirabilia

viderunt superstites in carne vixerunt, notitia et
cultus verae Deitatis et divinae veritatis incontaminata
perseveravit. Illis vero ad patres suos repositis,
filii de carne ipsorum propagati, non fidei bonum
imitati, sed circumpositarum gentium simulacra
colendo, sunt in praecipitium idololatriae devoluti.
Pro quo scelere dati sunt in manus inimicorum
suorum, circumcirca vel longe positorum. Et cum
aliquando pressi justissime, per preces ad Deum
patrum suorum fuissent reversi, suscitavit illis aliquem
de fratribus eorum, qui eis et salvator contra
hostes, et ad concordiam invicem retinendam judex
idoneus existeret. Cumque multo tempore influctuarent,
id est, ut cum aliquando illis prosperitas arrideret,
ad venerationes idolorum defluerent: cum

vero tempestas persecutionum immineret, ad Deum
verum, ad tutissimum portum omni adnisu redire
conarentur.
VI.
Tandem dedit illis regem, nomine David, qui
et a finitimarum gentium incursionibus defenderet,
et timorem Dei, cujus ipse plenissimus erat, et juxta
nomen suum, Manu fortis, continuis retineret habenis.
Post cujus mortem, cum propter peccatum
filiorum ejus, non amplius de duodecim tribubus
filiorum Israel (quod nomen patri eorum, et ipsis
idcirco impositum est, quia visione sua Deus eumdem
dignaretur) quam duae tantum, Benjamin scilicet et
Juda, a qua et Judaei sunt appellati, posteris David
cum paucis sacerdotibus et levitis adhaererent (quo
nomine omnes divino ministerio mancipandi), reliquae

vero decem, vel potius undecim tribus per
regem una subversorem suum Hieroboam nuncupatum,
et pessimam ipsius progeniem ad immunditiam
idololatriae foeditatis a gloria sua, Deo scilicet
sempiterno immanissima dementia recesserunt. Qui
et tradidit eos in manus inimicorum suorum, quibus
subjecti, idola sunt etiam qui nollent adorare compulsi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.