PL 87, col. 20

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

duodecim corbes ad testimonium tanti miraculi farcirentur.
Mare quoque siccis pedibus ambulavit, et
fetentes mortuos de sepulcro suscitavit, et ad convivium
vocatus, aquas in vina mutavit. Et super haec
omnia, Pater de coelo, quondam, discipulis audientibus,
interdum vero turbis infinitis astantibus pariter
et auscultantibus, eum Filium suum commendavit,
et se illum jam clarificasse et adhuc clarificaturum
promisit.
XIV.
De doctrina vero ejus quis aliquid digne
commemoret? cum et discipulis suis talia mandata
proponeret quae vix aut nequaquam humana possibilitas,
nisi vi valida Dei ipsius adjuta vel attracta,
posset exsequi, et omni sexui vel conditioni tam levia
et ita salubria ipsa monita intimare curaret, ut

nullus omnino, nisi multum ignarus et per omnia divina
gratia vel protectione indignus, a regno Dei debeat
excludi. Denique ipsis apostolis et eorum sequacibus
ita bonum virginitatis arripiendum persuasit,
ut hoc scirent non humanae industriae, sed muneris
esse divini. Abrenuntiationem quoque omnium facultatum
et affectionum sic eisdem aggrediendam intimavit,
ut se cognoscerent et in hoc saeculo multo
plura quam reliquerant accepturos, et in futuro vitam
aeternam possessuros, et in die magni judicii cum
ipso judices esse venturos. Caeteros autem fideles
docuit, ut humilitate, mansuetudine, pace, misericordia,
justitia vel patientia deos suos, et sibi regnum
Dei, persecutiones etiam improborum, si ita
necessitas incumberet, sustinendo acquirere non lassarentur.

In commune autem cunctis praeceptum dedit,
ne fratribus irati conviciorum maledicta in eos
jacularentur, vel his occasionibus non amputatis, ad
homicidia laberentur. Et ne quis uxorem proximi sui
impuro contueretur oculo, et idcirco maculari posset
adulterio; et ne temere jurare praesumeret, ne
forte perjuraret; nec quisquam obstinate adversario
suo resisteret, et inde non solum animae, sed et corporis
periculum incurreret.
XV.
Porro autem perfectioris vitae cupidis, et
regnum coelorum avidis, ita nuditatem et contemptum
terrenorum indixit, ut tamen nequaquam haec sibi
defutura confiderent; cum caeteros Christianos his
abundantes ita ad illorum accenderet obsequium, ut
quicunque illorum haec suis pauperibus ministraret,

ipsi Christo et Deo Patri se impendere non dubitaret.
Fictos autem Dei cultores, et de generis nobilitate
gloriantes, hypocritas et genimina viperarum
nuncupavit. Ipsos quoque sacerdotes, qui pietatem
nomine praetendebant, et malitiam in corde contegebant,
caecitatis notavit, et caecorum duces redarguit,
et multum convenienti comparatione sepulcris
dealbatis assimiles devicit, qui a foris quidem apparent
hominibus pulchra, intus vero plena sunt omni
spurcitia. Nec non et Pharisaeos qui sibi justi videbantur,
et aspernantes caeteros, poenitentiam peccatorum
recipere noluerunt, ita confutavit, ut se ipsum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.