PL 87, col. 281

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

Ubique credimus divinam esse praesentiam, et
oculos Domini contemplantes bonos et malos;
maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credimus,
cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores
simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore [(Psal. II)]
;
et iterum: Psallite sapienter [(Psal. XLVI)]
;
Et: In conspectu angelorum psallam
tibi [(Psal. CXXXVII)]
. Ergo consideremus qualiter
oporteat in conspectu divinitatis et angelorum ejus
esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra
concordet voci nostrae. Dum in oratorio psallitur,
fabulare omnino non liceat. Cum vero psalmis et
hymnis vacatis Deo, id versetur in corde quod praefertur

in voce, et quae subriserit in cursu orationum,
sex percussionibus; si in sonum eruperit risus, suppositionem.
CAPUT XVIII De reverentia orationis.
Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere,
non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia,
quanto magis Domino Deo universorum cum
omni humilitate et puritatis devotione supplicandum
est? Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et
compunctione lacrymarum nos exaudiri credamus.
Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte
ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur.
In conventu tamen omnino brevietur oratio; et
facto signo a priore omnes pariter surgant.
CAPUT XIX. Qualiter silentio studere debeant sorores.

Omni tempore omnique loco silentio studere debent
ancillae Christi, maxime tamen nocturnis horis.
Et ideo exeuntes a completoriis nulla sit licentia
denuo loqui cuiquam aliquid, usque mane post secundam
celebratam in conventu; quod in loco veniam
petentes, ac singulae confessionem dantes pro
cogitationibus carnalibus atque turpibus, vel nocturnis
visionibus, demum pariter orantes dicant: Fiat,
Domine, misericordia tua super nos, quemadmodum
speravimus in te [(Psal. XXXII)]
. Sic quoque vicissim
dicant ad seniorem: Da commeatum, vestimentum
mutare, et quod opus fuerit fieri.
CAPUT XX. Quando vacent lectioni.

A secunda hora usque ad tertiam, si aliqua necessitas
ut operentur non fuerit, vacent lectioni; reliquo
vero spatio diei faciant opera sua, et non se fabulis
occupent, propter illud Apostoli: Cum silentio
operantes [(II Thess. III)]
; et illud: In multiloquio
non effugies peccatum [(Prov. X)]
. Et ideo hoc vobis
omnino loquendum est, quod ad aedificationem vel
utilitatem animae pertinet; cum autem necessitas
operis exegerit, tunc loquantur. Reliquis vero in
unum operantibus una de senioribus legat: de reliquo
meditatio verbi Dei de corde non cesset. Si autem,
ut diximus, aliqua compellit necessitas, ut infra
hunc terminum operari debeat, in arbitrio sit
matris, qualiter absque murmure fiat. Omnia quaecunque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.