PL 87, col. 283
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
Si comederit vel biberit non petens benedictionem,
et non respondens Amen, sex percussionibus; et
quae non signaverit cochlear quo lambit, sex; et quae
locuta fuerit comedens, non in necessitate alterius
sororis, sex; vel pertuderit cultello mensam, sex; et
si dixerit suum proprium aliquid, sex percussionibus
emendet.
CAPUT XXVI. De his quae in coquina aliquid effuderint.
Quaecunque de sororibus cui sollicitudo coquinandi
vel ministrandi commissa est, quantulum quid
effuderit, oratione in ecclesia post expletum cursum,
ita ut sorores pro ea orent, emendare statuitur. Similiter
poeniteat, quae humiliationem in synaxi, id
est, in cursu oblita fuerit, haec est humiliatio in ecclesia
post finem uniuscujusque psalmi. Simili modo
quae perdiderit micas, oratione in ecclesia emendari
cogatur. Ita tamen haec parva poenitentia judicetur,
si parvum quid effuderit; quod si ex negligentia,
vel oblivione, vel transgressione securitatis, tam in
liquidis quam in aridis amplius solito perdiderit,
longa venia in ecclesia, dum duodecim psalmos ad
duodecimam canunt, prostrata nullum membrum
movens poeniteat, et quae non custodierit ordinem ad
sacrificium, sex percussionibus emendetur.
CAPUT XXVII. De his quae sine oratione egrediuntur domo.
Quae egrediens domum ad orationem poscendam
non se humiliaverit, et post acceptam non se signaverit
et crucem non adierit, duodecim percussionibus;
et quae orationem ante opus aut post oblita
fuerit, duodecim percussionibus; aut quae regrediens
domum, orationem petens non se curvaverit intra
domum, duodecim percussionibus emendetur; vel
quae facit cursus non necessarios, duodecim percussionibus
emendetur.
CAPUT XXVIII. Quae profert fabulas otiosas ad aliam, et quae se excusa erit, et dicit consilium contra consilium.
Fabulas otiosas proferens ad alteram, et statim
semetipsam reprehendens, venia tantum sufficit; si
autem non se reprehenderit, tractantes eas suppositione
silentii aut quinquaginta percussionibus poeniteant,
excusationem proferens cum simplicitate,
quando in aliquo discutitur, et non dicit, statim, veniam
petens, Mea culpa, poenitet me; consilium
contra consilium cum simplicitate promens, quinquaginta
percussionibus poeniteat.
CAPUT XXIX. De his quae reprehendunt aliarum opera et caetera similia.
Reprehendens aliarum sororum opera aut detractans,
proferens correctionem contra correctionem,
hoc est, castigans castigantem se, tribus suppositionibus
poeniteat. Quae soror abscondit aliquod crimen in
sorore sua usque dum corrigatur de alio vitio, vel de
ipso, et tunc prius profert illud adversum sororem