PL 87, col. 285

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

omnibus diebus et noctibus tempore orationum in
fine omnium psalmorum genua ad orationem, si
non infirmitas corporis offecerit, flectere aequo moderamine
debent, sub silentio dicentes: Deus, in
adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum
me festina. Quem versiculum postquam in oratione
tacite decantaverint, aequaliter a flexu orationis surgant,
exceptis diebus Dominicis, et a prima die sancti
Paschae, usque ad Quinquagesimum diem, in quo
moderate tempore psalmodiae humiliantes, genua
non flectent. Et quando ad communionem altaris
accedunt, ter se humilient.
CAPUT XXXV. Ut jurare omnino non liceat.
Juramentum, vel maledictum, velut venenum diaboli
fugere et vitare contendat; quod si fecerit, duabus
silentii suppositionibus, et centum percussionibus
poeniteat.
CAPUT XXXVI. De Quadragesimae observatione.
Licet omni tempore vita monachae Quadragesimae
debet observationem habere, tamen quia paucorum
est ista virtus, ideo suademus istis diebus Quadragesimae
omni puritate vitam suam custodire; omnes
pariter sordes et negligentias aliorum temporum his
diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit, si ab
omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus,
lectioni et compunctioni cordis, aut abstinentiae,
operam damus. Ergo his diebus augeamus nobis

aliquid solito penso servitutis nostrae orationes peculiares,
ciborum et potus abstinentiam, ut unaquaeque
super mensuram sibi indictam aliquid propria
voluntate cum gaudio sancti Spiritus offerat Deo, id
est, subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno,
de loquacitate, de scurrilitate; et cum spirituali
desiderio gaudium sanctum Paschae exspectet. Hoc
ipsum tamen quod unaquaeque offert, abbatissae suae
suggerat, et cura ejus faciat oratione et voluntate.
Quidquid sine matris spiritualis permissione fit, praesumptioni
deputabitur et vanae gloriae, non mercedi.
CAPUT XXXVII. Quot sunt gradus humilitatis.
Primus humilitatis gradus est, obedientia sine
mora. Haec convenit his quae nihil sibi a Christo

charius aliquid existimantes, propter servitium
sanctum quod professae sunt, seu propter metum
gehennae, vel gloriam vitae aeternae, mox ut aliquid
imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur,
moram pati nesciunt in faciendo, de quibus
Dominus dicit: Obauditu auris obedivit mihi [(Psal.
XVII)]
. Et idem dicit doctoribus: Qui vos audit, me
audit [(Matth. X)]
. Ergo tales relinquentes statim quae
sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox
ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum
relinquentes, vicino obedientes pede, jubentis vocem
factis sequuntur, vel uno momento praedictae senioris
jussione etiam contraria sustinere debere. Dicit
ex persona sufferentium: Propter te mortificamur
tota die, aestimatae sumus ut oves occisionis [(Psal. XLIII)]
:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.